{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 509-2","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 509-2","ref":"509-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/509-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/509-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/509-2.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"CHAMAE Hamae a Graecis λῆμεi. species sunt concharum. aliud in mari uidetur piscis esse genus cha mae, quas Hiatulas quidam interpretantur habentes uuluam. sicut & qui Erythini hoc est Rubelliones dicuntur, nisi si quis ita distinguendum putet, quod & Aristotelis praeseserunt codices, ut chanae hiatulae interpretetur chamas aut concharum speciem agnoscas chamarum duo redduntur genera tracheae hoc est asperae mali succi: quas & ostrea cognominant & in Macedonia Corycos, & Athenis crios ut in munce diximus: alterum laeues multo meliores, & crassiores ob id & pelorides & pelorinae a quibusdam & Basilicae uocant & ab Helio spartiano liostrea, etiam si lithostrea mendose legeretur. Esset hic de conchis, siue quod idem est ostreis & conchyliis tractandi locus. Sed copia deterreor. Sufficiat Primatum gulae huic generi datum esse: Adagio inde nato: Conchilia uiduarum cupediae: ut est apud Sophtonem mimographum, & Phaleraeum Demetrium. Nec illud praetermissero: conchae genus: ex qua Margaritae, unionesque uellantur, Berberion & berberi ab incolis uocatum esse pinnae aut pectumculi effigie nisi quod nec auriculas habet: ut pectunculus: nec oparculum exterius sculpturis ullis asperum sed laeue: Coloris quoque nomen in conchylium, & chliaro conchylium: & concha aegyptia paralios cognomine: quam & pinnam uocat Democritus. Idem chrysoconchylium fieri docet sed fictitium, & metallicum: sicut & chrysocorallium quod Item & gemmae est nomen. CCX VNGVIS ODORATVS Nyx Graece dicitur: quod nos Vnguem odoratum uocamus ostracium nonnulli appellant siue ostracon. Galenus poma hoc est cauum, siue quod idem est operculum: etiam in purpu ris. Onycem uero Paulus testam uocari dieit conchyhi duntaxat indici: quod & Condylion appellat. Condylos certe ostrei genus est eidem Paulo, ut alios, praeteream, ungues uocantur & quos so lenas Graeci dicunt, eos denique donacas & aulos: Theodotus modo ungues: modo digitos appellat: In utroque plurium secutus. hinc & piscatores Ostrearum solinistae nominabantur, ut Athenaeo placuit. Et ampulla unguenti onyx quandoque dicitur. Porphyrio gramaticus CCXI","prev":{"citation":"De materiali medicina 509","label":"MYTVLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/509","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/509"},"next":{"citation":"De materiali medicina 509-3","label":"COCLEAE TERRESTRES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/509-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/509-3"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}