{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 540.5-8","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 540.5-8","ref":"540.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/540.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/540.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/540.5.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"Nec cicerum sed ut dixi ciceram uocando: quae Bubus erui loco detur fresa in betica, nec hominibus inutilis: sapore nihil differens a cicercula: colo re tantum discernitur, quo sordet obsoletior uidelicet & nigro propior. Sunt qui ochros etiam phasilos appellari scribant. habentur & dolichi uocati: quos Theodorus a Plinio sumptum interpretatur siliquas qui & lobi siue lobia nominentur, quod soli fere leguminum ut in inquit Aetius cum thecis suis mandantur in patinis. Scandunt hi pedamento cui accubant: praelongo affixo: ita enim reddi putant fiugi: contrahens eruginem: ni fiat ita: semen eius aeuum non patitur, breuique mar cescit ut aphaca. Nec desunt qui lobos siue dolichos a ueteribus pro phasiolis dictos existiment: & a re centioribus pisos. Caeterum Theophrastus & ante Theophrastum Hippocrates pisum a dolicho manifeste separauerunt. De phasiolis nusquam meminit: nisi quis phasiolos ab eo significatos dolichorum appellatione censeat. ut Aetio placere uideo. sed non semper paulus pifos, & ochros, & phasiolos a lobis siue quod idem est dolichis manifeste seiunxit: Illud quidam putant lobos esse non candidos istos & triuiales phasiolos sed rubentes ex milace herba, alioquin idem Paulus in quadam compositione phasiosos requirit albos quasi sint etiam non albi: utique ad renes. Pisus: Pisum: & pisa uni tantum palladio genere seminino dicitur: cuius afticanum genus unum haberi meminit. Idem ualuulas ihecasque ciceris cotulas appellat: quod admonitionis gratia non imi tationis retulimus. Inter legumina & Acani feruntur a duritie uocati quod eos pldc αι id est frangere non sit, lenti similes ut grammatici quidam interpretantur. Ego haud scio idem an d uersum id genus sit ab aracis: quos Aetius Cathyris hoc est cicerculae ut Theodorus uult similes esse dixit & usu & uiribus: duriores tantum & pfici difficiliores. Aracos inquit Theophrastus inter apha cas siue lentem nascitur. Res dura & scabra & proinde uilis. Hippocrates aracida nominat ab ali quibus dicta lecithos. Est & Aracidna & alia quoque Aracos in tubere dicenda. Quidam lecithon pro genere accipiunt ad pisum & aracum. Nec scio an iis assentiam qui lecithon ab oui luteo cui similis colore sit aracus: deductum putent: cumscriptura fortasse diuersa sit.","prev":{"citation":"De materiali medicina 540.1-4","label":"540.1 to 540.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/540.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/540.1"},"next":{"citation":"De materiali medicina 540.9-10","label":"540.9 to 540.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/540.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/540.9"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}