{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 545","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 545","ref":"545","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/545","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/545","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/545.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"BVNION SIVE NAPVM CCCXLV Vnion hoc est quod nostri Napum uocant ut in buniade meminimus, quamquam Dioscorides Scopam regiam uocari Romae scribat. Caeterum alia quoque scopa regia est ut in Sideri. te constabit. de qua Porro scopa regia loquatur Plinius uigesimo primo libro: non le uior inquit odor ei quam Scopam Regiam uocant, quoquam folia eius oleant non flores, existimandum relinquo. Paulus Aegineta Bunion, a nonnullis Arction appellari scribit. Galenus arctico ni de Bunio eadem a Dioscoride libro quarto: quae hic legebantur detraximus quia inutiliter repetita esse uidebantur. BLITVM CCCXLVI Litum siue Blitus( Graeci etiam Bleton) erumpit ocyssime. semen ut betae corticeum co piosum tacemosumque ut atriplici, radice non una crassa in rectum tendente, ut Beta & Lapathon & maxima pars olerum, Sed continuo multiplici ac prolixa. Insipidum & sine acrimonia: unde conuicium seminis apud Menandrum faciunt mariti. Blitum duplex ostenditut rubens & candidum. apud Aristophanem quoque Blitomamae pro stolidis accipiunt: quos Plautus noster Bliteos appellat in truculento, Blitea inquit & lutea est meretrix Etiam si corrupte legitur Blittera. Hippocrates Bubleton quoque nominat herbae genus. modo men dum in uerbo non sit. Scio. n. & Bolbiton pro fimo bubulo & bolbiton pro quodam polyporum genere minuto capi ab Hippocrate ut Galenus testatum reliquit. Sed & Onobleton herba linguae similis Hippocrati contra feminarum profluuia in uellete apponitur. CCCXLVI MALVA Alua Culturae opera intra sextum septimumque mensem grandescit in arborem hastarum baculorumque usu i Arabia, Mauritania quoque Lixi oppido aestuario ad hesperidum or tos & iuxta delubrum Herculis. duo genera earum summa: quae amplitudine folii difcernantur. Maiorem Graeci Malochen uocant in satiuis. alteram ab emolliendo uentre dictam pu tant Malachen e syluestribus, cui grande folium & radices candidae Althaea nominatur. Est & quae unicaulis nascitur, mon ocaulos ex facto cognominata. omne solum in quo seruntur maluae pin guius faciunt. De Althaea quae item Dendromalache siue Anadendromalache dicitur & Ibiscus uolumine tertio diss. ritur. Est & Alcea huius fere generis seorsum indicanda. CCCXLVI","prev":{"citation":"De materiali medicina 544-2","label":"LAPATHVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/544-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/544-2"},"next":{"citation":"De materiali medicina 545-2","label":"ATRAPHAXIS SIVE ATRIPI EX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/545-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/545-2"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}