{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 564","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 564","ref":"564","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/564","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/564","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/564.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":269,"text":"ARISTOLOCHIA ALTERA CCCCXXIX d Ehac qualis esset proxime indicatum nobis est. ARISTOLOCHIA TERTIA CCCCXXX E hac quoque in primo aristolochiae genere disserui. CCCCXXXI GLYCYRHIZA Lycyrhiza, siue ut Palladius glycyridia. Sunt qui hanc & Eryngem eandem esse falso pu tent, quoniam spinosa & foliata uideretur. fruticosa est prestantissima in Cilicia. deide Ponto Adipson uocatur: quia sitim famenque sedet. carpitur Vergiliarum occasu: quae longa est ceu uitis, colore buxeo. melior nigra quaeque lenta quae quae fragilis. CCCCXXXII CENTAVRIVM MAIVS Entaurion majus caules habet geniculatos, folia lata & oblonga & ab radice densa, radix tenera fragilisque. durat annis nec ultra duodecim. commendatissima in iis quarum Dio scorides meminit Regionibus praeterque in Alpibus. dicitur & Centaurea & Chironion quia curatus ea Chiron sit, cum Herculis pertractanti arma sagitta excidisset in pedem. nostri herba rii aliud centaurium maioris cognomine demonstrant flore luteo: foliis per interualla binis auer sa parte candicantibus interna uirentibus salice maioribus & connexis fere. CENTAVRIVM MINVS CCCCXXXIII Entaution minus a foliorum tenuitate lepton cognominatum sicut libadion quoniam secundum fontes nascitur. ipsa herba legitur autumno. Succus e fronde aut caulibus con cisis madefactisque. xviii. diebus capitur. hoc centautium nostri Fel terrae uocant propter amaritudinem sumam, galli exacon, quoniam omnia mala medicamenta potum exigat per aluum. Est & Centauris appellata cognomine Triorches. hanc qui eruunt, iubentur accipitrem cauere, dictum a numero testium triorchem, quoniam ut Theophrastus inquitraro non uulnerantur ab alite, qui colligunt. Tradunt & per se infestam esse carpentibus: taro unquam non serientibus se. dum secant. haec succum sanguineum mittit. imperiti miscent has notas & uni generi assignant: nam quod centau rion panaces uocatur, alterius est naturae, ut in panace monstrabimus, huius radix minori penitus inutilis medicinae est ut Galenus quoque scribit.","prev":{"citation":"De materiali medicina 563-2","label":"HERMOLAI BARBARI VENETI PATRITII ET AQVILEIENSIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/563-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/563-2"},"next":{"citation":"De materiali medicina 564-2","label":"CHAMELEON ALBVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/564-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/564-2"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}