{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 573-2","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 573-2","ref":"573-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/573-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/573-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/573-2.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"SESELI MASSILIENSE Eseli Massiliense optimum. lato.n. grano & fuluo est: quo & Vulti res uescantu, & Ceruae pariturae. Seseli & Sili dicitur & Seli apud Hippocratem, unde orta confusio siler pro seseli uocantium. arborescit porro siler ut baculos rustici ex eo quoque faciant in aquaticis nascens. Mollesiler. A poeta dictum neutro genere quod per quam rarum sit in arboribus latina lingua. Refugiunt hoc set pentes. at Seseli frutex non est aquaticus quod quidem aliqui distinguere putantes non silet sed montanum siler appellauerunt id quod massiliense est Seseli. SESELI AETHYOPICVM CCCCLXXXVI Efeli Aethyopico dignitas secunda. hoc & nigrius est & nascitur hodieque apud nos: sed frustra, medicis officinisque incognitum. SESELI PELOPONESIACVM CCCCLXXXVII TORDILON CCCCLXXXVIII O dilon. & Cordilon & Tordilon & Tordile dicitur & Seseli cognomento creticum inter omnia genera odoratissimum. Tordilen porro alii semen Sefelis dixerunt. alii herbam per se quam & Syreon uocauerunt. de qua nihil aliud proditum inuenisse Plinius fitetur quam quod in montibus nascitur. paulus non Tordilon, sed Gordilon appellauit. CCCCLXXXIX SISON Ison sine Sinon & Senon Hippocrati, & quandoque Silion uocatur, quaternis constare ra mis scriptum reperio. ANISVM CCCEC Nisum culinis gignitur: crudum decoctum: uirens: atidum panis etiam crustis infetioribus subditum saccis quoque laudatur additum cum amaris nucibus commendando u i no. anicetum & hoc uocatur aneti modo. quoniam appetentiam praestet ciborum. Aogyptium ligustici uicem praebet in condimentis. efficacius semper recens & nigerrimum. stoma cho tamen inutile est praeterquam in flato CCCCXCI CAROS Aros arbitror hoc esse quod Plinius Carium siue Careum gentis sue nomine appellam tum dixit ab aliquibus careosemen & caroum culinis principale in quacunque terra serem dum ratione qua olus atrum. laudatissimum in Caria. proximum Phrygia. Caros Graeci ut Pathos neutro genere pronuntiant & inflectunt. dicitur & caro ultima producta. Caron Atheuae us pastinacam maiorem esse putat & multo praestantiorem sapore quae pastinacam uulgarem. Est & radix Cara de qua in rebus gestis a Caesare mentionem facit Hirtius. hac lacti ad mixta multum leuasse dicitur inopiam similitudine repintata pais. Meminit & Plutarchus sed nomen herbae non reddidit.","prev":{"citation":"De materiali medicina 573","label":"PANACES ASCLEPION","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/573","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/573"},"next":{"citation":"De materiali medicina 573-3","label":"ANETHVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/573-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/573-3"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}