{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 605","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 605","ref":"605","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/605","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/605","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/605.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"alii a pago, siue oppidulo, siue portu pe riandynorum ad Heracleam ita nominato, alii quoniam uis eadem in mortem esset: quae cotibus ad aciem ferri decutiendam statimque admota uelocitas sentiretur. fructum eius & folium nihil no cere praedicant. uim mortiferam in radice haberi. ad erodendam uti ea medicos: praeparari uero posse ut tollat biennio: anno: mesibus sex: tribus: duobus: uno: ratione etiam peritioribus occul ta, miserius perire, qui poto eo diutius uitam extrahant. differri, celerarique sumentibus exitium, pro ut sero aut ocius collectum fuerit: debellari pestem eam non alia radice, ut quidam expromisere, sed aut uino: aut melle successu raro. alioquin reperto in uisceribus ueneno: ceu pari inuento non perimit, Sed colluctatur cum eo tantum. Ita duo uenena commoriuntur, ut animal supersit. om nium porro uenenorum ocyssimum esse Aconitiem, ut tactis quoque genitalibus seminini sexus animalium eodem die mortem inferat, quo modo interemptas a Calphurnio Bestia dormientes uxores. M. Caelius obiecit. Fugitiuos eo in uinculis uti solitos desponso animo Aconitum seruantibus instituta capitis poena. Quod autem sit herbae genus Acontias uocatum: non reperi. Et.n. ut Athenaeus inquit: grammaticorum Mos est poetas: & auctores alios enarrantium, Cum quid hu iusmodi occurrerit, quasi conniuendo praeterire nihil aliud testantes quam aut lapidis, aut animalis, aut floris genus esse. Quo fit ut parum fidei grammaticis in hac eruditionis parte semper habuerim. Aconitum inuenisse prima dicitur Hecate uenenorum insigni crudelitate semina, quae Persam patrem Solis filium perinde crudelissimum ueneno suffulit, auctor Diodorus. proptereaque Ouidius in metamorphosi cum herbam dixit Hecateida uidetur aconitum accepisse.","prev":{"citation":"De materiali medicina 604-2","label":"MOLION IDEST ALTER MANDRAGORAS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/604-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/604-2"},"next":{"citation":"De materiali medicina 605-2","label":"ACONITVM CYNOCTONON","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/605-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/605-2"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}