{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 642","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 642","ref":"642","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/642","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/642","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/642.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"alio loco Plinius haec tria cerulei siue cyanei fastigia aegyptium, scythicum, & cyprium inter gemmas nescio quae re cte collocauit, ut in castigatione Pliniana indicauimus. Et enim scire oportet Cyanon etiam gen mam esse proximam & germanam iaspidi. Ea uero de qua hic agitur, metallicam & arrosam esse. ea res peperit errorem scribentibus: ut utrunque genus pro uno ceu obliti confunderent. Accessit his puteolanum & Hispaniense Arena similiter ibi coepta confici. Victruuius Ceruleum ait fieri ate na cum nitri flore in farinam contrita & aeris cyprii scobe admixta factis orbiculis: qui siccati utceo fictili conduntur in fornace ut consudent, atque ita ceruleum colorem praeferunt. Tingitur autem omne ceruleum & in sua coquitur herba, bibitque succum. Reliqua curatio eadem quae chrysorcollae. ex ceruleo fit quod uocatur Lomentum. perficitur id lauando terendoue. Et hoc est ceruleo candidius. precia eius. xxiii. in libra. Cerulei. xviii. usus in creta calcis impatiens. nouissime superue nit Nestorianum ab auctore puteolis id curante. Fit ex Aegyptii leuissima parte. praecium. xl. in si bras. Idem & puteolani usus, praeterque ad fenestras. uocant Cyllon. Est & subtilissimum genus Lomenti quinis assibus taxatum: quod atticum uocant hoc est ut puto λειωμα quam quam lomentum ipsum a Theo phrasto λέιωμα dici uideo. Cerulei sinceri experimentum in carbone ut flagret. Fraudatur uiola ari da decocta in aqua succoque per linteum expresso in cretam erethrian. Sile primi instituere pingere Polygnotus & Mycon attico dumtaxat. hoc secuta aetas ad lumina est usa. ad umbras autem Scytico & Lydio. Lydium Sardis emebatur: quod nunc ut ait Plinius obmutuit. difficillime te ritur Sil. ab hoc ut arbitrantur aliqui silatum uinum: quod & Sil uocatur & silaceus color. Sil & Ausonius poeta nominat, latiaris an peregrina sit uox addubitans. De uino sil Cornelius mentionem habet. Silatum porro & lentaculum & prandiculum dicebant: quoniam ieiunis & ante prandium uinum bibere meracum moris esset. auctor Festus. ob id Graeci Dianestismon & Acra tisma id appellabant. Sunt qui a Seseli quod Tordilon & Sile dicitur: filatum uinum deriuent. Sed auctorem nec ii ullum habent. Erat autem lentaculum, ut Athenaeus tradit, buccea ex uino: quod genus barbari a uino & pane uippam uocant. DCCCCXLIII","prev":{"citation":"De materiali medicina 641-2","label":"ARMENIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/641-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/641-2"},"next":{"citation":"De materiali medicina 642-2","label":"INDICVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/642-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/642-2"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}