{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 643","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 643","ref":"643","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/643","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/643","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/643.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"Atque hoc uerum erat minium. Quod uero Dioscorides commemorat adulterinum ac deterius. namque est al terum genus in omnibus fere argentariis & plumbariis metallis quod fit exusto lapide uenis prmixto. non ex illo cuius uomicam liquoris aeterni argentum uiuum nominant: sed aliis simul re pertis, qui steriles etiam sunt plumbi, ne dum argenti. Tales cremati tunduntur in sarinam, & noc est secundarium minium perquam paucis notum, multum infra naturale illud sabulum. hoc er go adulteratur minium in officinis: unde praeda societati. Item syrico. Sublini autem syrico minium compendii ratio monstrauit, & alio modo futtis opportunum erat: pictoribus plenos subinde penicillos abluentibus. Sidit enim in aqua minium constatque furantibus. Sincero Cocci ni tor. Secundarii autem splendor in parietibus sentire debet imaginem: quanquam hoc rubigo quaedammetalli est. Sisaponensibus autem miniariis in Betica: unde ad nos nec aliud fere inuehebatur, suae uenae. Arena excoquitur, sine argentoque eae contra quam aliis regionibus. Idque celerrimum auri modo probatur ferro & melius auro candente, fucatum quod est, nigrescit. Sincerum retinet mini aceum colorem. inuenio & calce adulterari. Solis atque Lunae contactus inimicus. uindicatur ab hac iniuria, si parieti siccato cera punica cum oleo liquesa cta candens setis inducatur. Iterumque ad motis gallae carbonibus aduratur ad carbonem usque. postea candelis subigatur: ac deinde linteis puris: quo modo & signa nuda marmorea nitescunt: quae Loricatio graece appellatur Coniasis auctor Victruuius. Minium in uoluminum quoque scriptura usurpatur, clarioresque literas, uel in auro uel in marmore etiam in sepulchris facit. inter uenena esse minium nemo dubitat.","prev":{"citation":"De materiali medicina 642-3","label":"INDICVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/642-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/642-3"},"next":{"citation":"De materiali medicina 643-2","label":"HYDRARGYROS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/643-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/643-2"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}