{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 650","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 650","ref":"650","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/650","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/650","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/650.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"GYPSVM DECCCLXIX Ipsum siue gypsus siue spygos ut Theophrastus quoque nominat, plura habet gna. nam g & coquitur e lapide ut in Syria, & Phoenice, ac Thuriis, & terra foditur et quidem summa eius cute ut in Cypro, copiosa item Aetolia circa Peroebiam atque Tymphen. a quo & tymphacium siue tympheticum uocatur. Qui coquitur lapis non dissimilis Alabastritae esse debet, aut mit mori aeroso. in Syria durissimos ad id eligunt, coquuntque fimo bubulo ut celerius urantur. optimum fieri compertum est ex speculari lapide: qui & Diaphanes uocatur, squamam uitalem habente. Gypso madido utendum est quoniam celerrime coit. inepta fit operi durities, tamen rur sus tundi & in farinam resolui patitur. Natura Gypsi caloris in terendo tanti ut rudiculis non manibus tractari possit. tenacissimus ob id usus eius in albariis sigillis aedificiorum & coronis gratissimus, & ad uaporaria conclauium apud nos quae mappas ex nostra consuetudine uocamus. Graeci pro cymolia uestibus poliendis tymphaico utebantur Gypso Theophrasti aetate. hinc Gypsati uenalitiorum pedes ut in Cymolia dicetur. Est & in Gypso quod flos appellatur. ueteres chymistae argentum uiuum gelu astrictum hoc est spissatum, iam addensatumque Gypson uocabant DCCCCLXX CINIS VITIVM Inis Graece Conis & Spodion & Tehpra dicitur & Coloscertos poetice. Sed lixiuium Conia. Apud nos Lix un Lixiuium & Lixiua & ut Columella uocat Lixiuia. cinis foci uocatur: dictus forte quia luxatis in potu prosit. unde Gladiatores cum delusissent, hac luuari potione uidebantur. cineri omni uim asfrictoriam inesse Dioscorides uoluit. Negat id Ga lenus: utique ficulneo. ipsum quoque uinum, quod antequam praelo pressum sit, aut nimium calcatae uuae in lacum musti fluxerit lixiuum, aut lixiuium mustum appellatur. a Graecis uero prochyma. Nam & protostactum inuenio apud Paulum. Sed pro cinere Lixiuo qui primus distillauerit ut coniectura ca pio, calidum cinerem Hippocrates Marilem appellaut.","prev":{"citation":"De materiali medicina 649-2","label":"APHRONITRVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/649-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/649-2"},"next":{"citation":"De materiali medicina 650-2","label":"ALCYONIVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/650-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/650-2"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}