{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De materiali medicina 9","citation":"Pedanius Dioscurides, De materiali medicina 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/9.md","author":{"name":"Pedanius Dioscurides","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides"},"work":{"title":"De materiali medicina","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"Cap. CXI. Vermiosis auribus. Et si uermina corporis dolor esse dicatur motu minutiore exagitatante, uermiosas tamen aures uermibus obnoxias diximus. unde non cerebrum solum, uerum illae etiam uerminare dicantur. Ricinos. ricinus Arbor ea est quam graeci Cici seu crotonem dixere, hinc ea animalia quae canes in festent cynoraestha & crotona appellata. quae uulgus iam Cicas nuncupat a Cici arbore. quae & ricinos etiam latini nuncuparunt. Cap. CXIIII. Vitiligines. corporis dehonestamenta quarum species alphos & leuce a graecis dicantur aliqua tamen diffe rentia. nam leuce altius etiam serpit ut profunda corporis imutet. alphos tantum supficiem. Melas colore nigro umbrae imaginem refert. & priora duo sanescere possunt, quippe quae oriantr & desinant. leuce autem in qua sunt albentes pili lanugini adsimiles, uix sanatur, tametsi ab Alpho colore parum distet. latini omnes uitiliginis appellatione intelligunta uitulinae Membranae similitudine, quam secum uituli nascentes ferant. quasi uitulaginem dicere uoluerint. Strabo alphaeum arcadiae fluuium ab alphis purgandis existimat appellatum. Cap. CXXII. Ignes sacros. huiu smorbi Genera duo Celsus fecit Plinius plura reddidit & unum quod zoster appellatum prodat Erisypelas a grecis nuncupatum. In utroque pus & Rubor cum calore fit maxime in pectore aut lateribus aut eminentioribus partibus. Cap. CXXIII. Ad laxandas quae praeclusae sunt fistulas. graecum uerbum syringes reddidere latini. uulgus & ipsum hoc nomen usurpat. officinis medicorum puerisque earum iam familiare. Certe syringam ferrum uulnerarii appellant quo huinscemodi secessus ptentant. illud obiter adnotarim quando de papyro, & chata agitur, diuersissimam esse eius conficiundae rationem qua ad praesens utimur. si Pli. attendas. Cap. CXXIIII. Fructum lignosum inaequalem. Hermolaus magis probauit anomalon.i.inaequalem quam anomalos.i. inaequaliter quod codices recentes habent. Serapio dentatum uidetur magis approbasse. iam & tusum paulopost agnoscit.i.piesteis, quod in graecis codicibus desideratur impressis.","prev":{"citation":"De materiali medicina 8-2","label":"Cap. XCIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/8-2"},"next":{"citation":"De materiali medicina 9-2","label":"Cap. CXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pedanius-dioscurides/de-materiali-medicina/9-2"},"credit":{"text":"Pedanius Dioscurides (with Hermolaus Iunior Barbarus), De materiali medicina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_materiali_medicina","quality":"ocr"}}