{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 16.1","citation":"Pelagius I, Epistolae 16.1","ref":"16.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/16.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/16.1.md","author":{"name":"Pelagius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Pelagius episcopus Vigilio episcopo salutem. Gaudeo fidei devotione, quod religiosum studium et divinum officium dignanter impendis (S. Leo ep. 35). et maxime quod fidei inimicos æmularis, apostolicæ sedis quaerens exempla. Didici sane tam per latorem litterarum tuarum, quam et per litteras tuas, quod sint quidam penes vos qui dicentes garriunt, qualiter Pater et Filius unus potest esse Deus (Ithacius ad Varimadum c. 2), cum præter Patrem alius non sit Deus qui dicatur ingenitus atque invisibilis. Hi sane, si scirent donum Dei, et veræ fidei regulas intelligerent, nequaquam talia mussitarent. Sed quia non habentes mundum cor, quo videre secreta Dei et inlelligere mysteria valeant divina, mundanda sunt prius corda eorum per pænitentiam, ut intelligere postmodum et capere lumen veritatis possint: quibus tamen, ad eorum ac multorum Illuminationnem, corrigendo talium errorem, apostolica auctoritate respondendum est ita: Quomodo vos Patrem et Filium unum profiteri non vultis? Eos enim nos unum et verum Deum a prophetis et apostolis ostendimus predicatum, a quibus etiam Spiritum sanctum credimus non esse discretum, Isaia propheta dicente: Ego sum Deus, et non est alius præter me (laa. XLIII). Et: Per memetipsum juro quia exivit ex ore meo veritas, et sermo meus non avertitur [revertetur], quia tnihi inclinabitur omne genu, et omnis lingua jurabit per Dominum, dicens: Justitia et gloria ad eum veniet. Et ut hoc in testimonio Patrem simul et Filium cognoscas fuisse, Paulum audi dicentem: Ut in nomine (inquit) Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium et infernorum; et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris omnibus (Philip. II). Quod si iste Filius minor est Patre suo, ergo minorata est gloria Patris in Filio. Et ubi est quod in Salomone Scriptura loquitur dicens: Sicut ctiam in conspectu eorum (inquit) magnificatus es in nobis, ita in conspectu nostro magnificaberis in illis, ut cognoscant te sicut et nos cognovimus, quoniam non est Deus. prceter te, Domine (Eccli. XXXVI)? Diligenter attende, et agnosce Filium esse, qui magnificabitur in judicio, dum venerit vivos et mortuos judicare.","prev":{"citation":"Epistolae 51","label":"Fragmenta Epistolarum Pelagii I, Pelagius Melleo subdiacono (Ivo part. VIII, cap. 55)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/51"},"next":{"citation":"Epistolae 16.2.1-24","label":"16.2.1 to 16.2.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/16.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/16.2.1"},"credit":{"text":"Pelagius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1178/tmp1178/tmp1178.tmp1178.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}