{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 16.2.25-53","citation":"Pelagius I, Epistolae 16.2.25-53","ref":"16.2.25","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/16.2.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/16.2.25","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/16.2.25.md","author":{"name":"Pelagius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"XLIII). Item alibi: In te est Deus, et nescicbamus; Deus, et non est alius Deus præter te. Tu enim es Deus, et nesciebamus Deus Israel salvator (Isai. XLV). Unus Deus non sunt Pater et Filius? Quis est hic Deus in quo esse dicitur Deus, præter quem alium Deum non esse propheta sæpenumero singulari protestatur Et Jeremias: Hic Deus noster, ait, et non applicabitur alter ad cum, qui invenit omnem scientiæ viam et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post hæc in terris risus est, et inter homines conversatus est (Baruch III). Et in Salomone (Eccli. XXXVI): Miserere nobis, Deus omnium, et ostende nobis lumen miserationis, et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt le, ut cognoscant quia non est alius Deus nisi tu (Deut. IV). Item ibi: Domine Deus Israel, non est tibi similis in cœlo sursum, neque in terra deorsum (III Reg. vm). Et psalm. XVII: Quoniam quis Deus præter Dominum, aut quia Deus præter Deum nostrum? Et in Genesi: Et pluit Dominus a Domino ignem et sulfur super Sodomam et Gomorrham, et evertit civitates illas (Gen. XIX). Si solus Pater Deus est, qui pluit ignem et sulfur a Domino, ut supradictas civitates everteret, quaeso, responde. Et in Deuteronomio: Dominus solus deducebat eos, et non fuit cum illis Deus alienus (Deut. II). Et Paulus apostolus: Verus Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem (Rom. III). Et ad Corinthios: Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Et iterum: Non est Deus nisi unus (I Cor. v). Et ad Galatas: Mediator autem unius non est; Deus autem unus est (Gal. III). Et unitatem Patris et Filii et Spiritus sancti monstrans, Ephesiis scribens ita confirmat: Sufferentes invicem in charitate, aolliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.","prev":{"citation":"Epistolae 16.2.1-24","label":"16.2.1 to 16.2.24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/16.2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/16.2.1"},"next":{"citation":"Epistolae 16.2.54-77","label":"16.2.54 to 16.2.77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/16.2.54","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/16.2.54"},"credit":{"text":"Pelagius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1178/tmp1178/tmp1178.tmp1178.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}