{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 2.18-26","citation":"Pelagius I, Epistolae 2.18-26","ref":"2.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/2.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/2.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/2.18.md","author":{"name":"Pelagius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Recolere enim debet celsitudo vestra, quid per vos Deus fecerit tempore illo quo, Istriam et Venetias tyranno Totila possidente, Francis etiam cuncta vastantibus, non ante tamen Mediolanensem episcopum fieri permisistis, nisi clementissimum principem exinde retulissetis: et quid fieri debuisset, ejus iterum scripti recognovissetis, et inter ubique ferventes hostes, Ravennam tamen et is qui ordinabatur, et is qui ordinaturus erat, providentia culminis vestri deducti sunt. De Liguribus, atque Veneticis, et Istriis episcopis quid dicam? quos idonea est excellentia vestra et ratione et potestate reprimere, et dimittitis eos in contemptum apostolicarum sedium de sua rusticitate gloriari: cum, si quid eos de judicio universalis synodi, quod Constantinopoli per primam nuper elapsam indictionem actum est, forte movebat, ad sedem apostolicam (quomodo semper factum est) electi aliquibus de suis, qui dare et accipere rationem possent, dirigere debuerunt; et non clausis oculis corpus Cbristi Dei nostri, hoc est sanetam Ecclesiam lacerare. Nolite ergo dubitare hujusmodi homines principali vel judiciali auctoritate comprimere: quia regulæ Patrum hoc specialiter constituerunt, ut si qua ecclesiastici officii persona cui subjectus est restiterit, vel seorsum collegerit, aut aliud altare erexerit, seu schisma fecerit; iste excommunicetur atque damnetur. Quod si forte et hoc contempserit, et permanserit divisiones et schisma faciendo, per potestates publicas opprimatur. Ecce, domine, quod animus vester forte timidus est, ne persequi videaris, de Patrum vobis auctoritate hæc breviter dirigenda curavit [L. curavi]: cum mille alia exempla et constitutiones sint quibus evidenter agnoscitur, ut facientes scissuras in sancta Ecclesia, non solum exsiliis, sed etiam proscriptione rerum et dura custodia per publicas potestates debeant coercent.","prev":{"citation":"Epistolae 2.1-17","label":"2.1 to 2.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/2.1"},"next":{"citation":"Epistolae 3","label":"Letter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/3"},"credit":{"text":"Pelagius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1178/tmp1178/tmp1178.tmp1178.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}