{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 41","citation":"Pelagius I, Epistolae 41","ref":"41","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/41","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/41.md","author":{"name":"Pelagius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":125,"text":"Petrum filium nostrum apostolicæ sedis presbyterum ad corrigenda ea quae in quæstionem veniunt duximus dirigendum; faciliorem omnium causarum futurum esse judicantes exitum, si illum ab apostolica contigisset publice sede transmitti, qui et rei merito, et pro charitatis vinculo potestatis publicæ juvaretur auxiliis. Sic enim et canonum et legum statuta nos admonent ut et doceantur humiles et superborum spiritus comprimantur. Quia nonnunquam mentibus desperatis et doctrina sine potestate contemnitur, et dominantis vim habere creditur potestas siae ratione doctrinae. Huic autem, ut possint ea quae jussa sunt facilius Domino adjuvante compleri, Projectum notarium scdis nostrae adjungendum essecredidimus, ut participalo consilio, quae rationabilia sunt exsequi non morentur. Salutantes igiturpaternae charitatis alloquio, ut praedictis in omnibus quae vel ad ecclesiasticam unitatem, vel ad correptionem excessuum pertinent, feratis auxilium postulamus.","prev":{"citation":"Epistolae 40","label":"Ejusdem Pelagii Papæ I Epistolæ, Seu Potius Fragmenta Lucæ Holstenii Studio Pri…, Pelagius Joanni comiti patrimonii, post cætera. (16., c. 114)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/40"},"next":{"citation":"Epistolae 42","label":"Ejusdem Pelagii Papæ I Epistolæ, Seu Potius Fragmenta Lucæ Holstenii Studio Pri…, Pelagius Elpidio Catanensi episcopo, inter cætera. (Ib., c. 110.)","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/42"},"credit":{"text":"Pelagius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1178/tmp1178/tmp1178.tmp1178.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}