{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae 9.1-8","citation":"Pelagius I, Epistolae 9.1-8","ref":"9.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/9.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/9.1.md","author":{"name":"Pelagius I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i"},"work":{"title":"Epistolae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Domino filio gloriosissimo atque præcellentissimo Childeberto regi Pelagius episcopus. Rulinus vir magnificus, legatus excellentiae vestrae, nobis dixit quod et in provinciis Galliarum quidam semina scandalorum sparserunt, dicendo quid contra fidem catholicam, quod Dominus non patiatur, admissum. Et quamvis a transilu divæ memoriae Theodoræ Augustæ nullas de fide quaestiones Ecclesia Dei in partibus Orientis Deo miserante formidet, sed quædam capitula extra fidem fuerint agitata, de quibus longum est ut epistolari possint complecti sermone: hoc brevi ter, secundum admonitionem praefati magnifici viri Rufini, ad sanandum animum vestrum,vel omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum in Galliæ regionibus consistentium, faciendum esse pro speximus: dicentes anathematizare nos, et alienos ab æternæ vitæ praemiis judicare, quicunque ab illa fide quam beatae recordationis papa Leo in suis epistolis prædicavit, et quam Chalcedonense concilium, sequens eumdem praesulem, edita definitione suscepit, in una syllaba, aut in uno verbo, vel in sensu, erravit aliquando, aut declinavit vel declinaverit aliquando. Quibus se ita habentibus, non attendat celsitudo vestra, nec fratres nostri episcopi, fabulas eorum hominum qui scandalis delectantur: quoniam hæc ipsa ita contigerunt, ut cum pater vester clementissimus imperator omnes hæreses, quas Constantinopoli episcopos suos et ecclesias, cum magnis reditibus et vasorum diversitate, usque ad tempora imperii ejus habuerunt, everterit, et sublatis basilicis eorum atque reditibus, omnibusque aliis rebus, catbolicis tradiderit. Hi ergo qui in ipsis erroribus remanserunt, conglobati suut in unum, et agunt vehementer, qualiter Ecclesiam catholicam scindant atque perturbent. Nam et huc in Italiam, quandiu nos in Constantinopoli fuimus, de nomine nostro chartas mittebant, dicendo quasi nos dixerimus fidem catholicam fuisse corruptam. Nunc vero etiam contra nos afferunt buc chartas tacitis nominibus, ut nesciatur quis eas misit. Sed sic faciunt Christiani qui in Constantinopoli sunt, dum eos constet non esse Christianos.","prev":{"citation":"Epistolae 8","label":"Letter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/8"},"next":{"citation":"Epistolae 9.9-18","label":"9.9 to 9.18","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-i/epistolae/9.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-i/epistolae/9.9"},"credit":{"text":"Pelagius I, Epistolae, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1178/tmp1178/tmp1178.tmp1178.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}