{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 1","citation":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta 1","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/1.md","author":{"name":"Pelagius II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Pelagius episcopus dilecto filio Gregorio diacono. Omnia quidem quæ necessaria fuerunt, per Honoratum notarium tibi curavimus iudicare; quem cum fratre, et coepiscopo Sehastiano ad dilectionem tuam direximus, ut quia illis in partibus ad Ravennam usque nunc cum viro glorioso domino Decio Patricio fuit, ipse sua relatione te de omnibus studeat informare: vel si qua necessaria judicaveris, possis domino imperatori suggerere. Quia tantæ calamitates ac tribulationes nobis a perfidia Langobardorum illatæ sunt, contra suum proprium jusjurandum, ut nullus possit ad referendum sufficere. Praedictum autem fratrem Sebastianum quomodo susceperimus, vel in quali apud nos, te suggerente, fuerit charitate, ipsius poteris relatione cognoscere; qui etiam promisit nobis necessitates vel pericula totius Italiæ piissimo domino imperatori suggerere. Loquimini ergo, et tractate pariter, quomodo nostris possitis celeriler subvenire periculis: quia ita hic coangustata est respublica, ut nisi Deus piissimi in corde principis inspiraverit, ut insitam sibi misericordiam suis famulis largiatur, et super illam diacoposin, vel unum magistrum militum, et unum ducem dignetur concedere, in omni sumus angustia destituti, quia maxime partes Romanae omni præsidio vacuatae videntur. Et Exarchus scribit, uullum uobis posse remedium facere, quippe qui nec ad illas partes custodiendas se testatur posse sufficere. Imperet ergo illi Deus nostris velociter periculis subvenire, antequam nefandissimae genlis exercitus loca, quae adhuc a republica detinentur, Deo sibi contrario, quod absit, praevaleant occupare. Presbyterum a autem ad nos, Deo adjuvante, retransmittere festina: quia et in monasterio tuo, et in opere, cui eum praeposuimus, necessarius esse omnino cognoscitur. Data IV Nonas Octobris, indictione 3.","prev":null,"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 2","label":"Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/2"},"credit":{"text":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}