{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 100.4","citation":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta 100.4","ref":"100.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/100.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/100.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/100.4.md","author":{"name":"Pelagius II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":185,"text":"Si quis autem contra hanc fidem aut sapit, aut credit, aut docere praesumit, secundum eorum dem Patrum sententiam, damnatum atque anathematizatum se esse cognoscat. Non ergo patiamini falsis suspicionibus aut rumoribus denuo agitari, et in divisione Eeclesiae malorum hominum persuasionibus (quod avertat Dominus) remanere. Quid enim vos a sanctæ Ecclesiae unitate dividitis? quando nihil novi, nihil (quod absit) contrarium in dicta Ecclesia prædicari cognoscitis vel teneri? Sed unam eamdemque fidem, quae ab apostolis tradita, et a sanctis Patribus et praedictis quatuor synodis explanata atque confirmata dignoscitur, sincerissime teneri atque defendi modis omnibus comprobatur. Ubi ergo de fidei firmitate nulla vobis poterit quæstio vel suspicio gene. rari, in unitate fidei, atque in sinu sanctæ matris catholicæ atque apostolicæ Ecclesiae permanere. Si quid forte causæ est, unde vestri scandalisati animi videaniur, manentes in unitatis charitate, eligite de fratribus ac filiis nostris, quos ad nos, inquirendo [ in quaerendo de quibus movemini, transmittere debeatis; et parati sumus secundum praeceptionem apostolicam (I Petr. III), et cum charitate eos suscipere, et cum humilitate ad placita satisfactionis reddere rationem; et sine aliquo impedimento cum omni dilectione, quando reverti voluerint, voluntate sincerissima relegare.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 100.3","label":"Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/100.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/100.3"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 100.5","label":"Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/100.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/100.5"},"credit":{"text":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}