{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 2","citation":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta 2","ref":"2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/2.md","author":{"name":"Pelagius II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"Laudanda tuae cbaritatis voLa relegimus, quibns te, nisi gentilis motus obsisteret, ad nos venire voluisse significas. Licet enim spiritaliter, et simnl et unum semper simus in Domino, verumtamen etiam præsentias corporales et antiquiores patres, et ipsos quaesisse invenimus apostolos. Sed dum tua desideria, causasque quibus ubstareris exponeres, mirati sumus minus te illud quod ipsis ohviaret excusationibus attendisse. Si enim mundo venerabilem judicatis hanc urbem, si ad pacem sedis apostolicae cunctarum regere moderainina ecclesiarum praedicatis; cur non et tribulationes nostras, et temporales angustias charitatis compassione gemiscitis? scientes divino per Apostolum nobis ore mandari (Rom.xIII, Gal. vij, ut nos invicem diligamus, ut onera invicem nostra portemus, ut quoties fratrum quicunque uritur, nos uramur: dum pene in conspectu vestro tantus sanguis innocentiuni sit effusus, ita sacra violentur attaria, ita catholicæ fidei ab idololatris insultetur. Novimus et vos, quod temporalia ista flagella sint et ad probationem, sicut de caelesti confidimus miseratione, proficiant; et proximum, sicut a vobis scribitur, Dominus noster de tribulatione det gaudium: quia qui nequiter agunt exterminabuntur, et inimici Dei mox ut exaltabuntur, sicut fumus deficient (Psalm. XXXVI), et generaliter peribunt gentes de terra ejus. Propter quod vos decuerat, qui illic catholicæ membra estis Ecclesiae, uni corpori unius capitis gubernatione conjuncta, omnibus quibus viribus valeretis, paci quietique nostrae pro ipsa sancli Spiriius unitate concurrere. Nec enim credimus otiosum, nec sine magna divinæ providentiae admiratione dispositum, quod vestri reges Romano imperio in orthodoxæ (idei confessione sunt similes; nisi ut huic urbi, ex qua fuerat oriunda, vel universae Italiæ finitimos, adjutoresqne præstaret. Cavete igitur, charissime frater, ne dum regibus vestris juvaidi nos virtus sit data divinitus, charitatis vestræ circa nos levitas arguatur: qui illis et in fide, et in consiliis, vestro sacerdotio sic devotis, suadere talia, aut negligitis, aut differtis. Sacras autem reliquias, quas et tua charitas, et gloriosissimus filius noster petiit dirigendas, cum cohaerenti sibi sanctificatione transmisimus. Propter quod nihilo minus admonemus, ut quorum virtutem quaeritis, eorum templa a pollutione gentium liberari, in quantum vobis est possi. bile, festinelis: et vestris regibus instantissime sua-. deatis, quatenus ab amicitiis et conjunclione nefan- Jissirni hostis, Langobardorum, salubri se provisione segregare festinent; ne dum illorum vindictæ tempus advenerit, sicut et celere fieri divina miseratione confidimus, eorum etiam illi inveniantur esse participes: quia scriptum est: Non solum qui ea faciunt? sed etiam qui consentiunt facientibus puniendos ( Rom. I). Deus te incolumem custodiat, charissime frater. Datum III Nonas Octobres, imperante domno Tiberio Constantinopoli Augusto, anno 7.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 1","label":"Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/1"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 100.1","label":"Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 100","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/100.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/100.1"},"credit":{"text":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}