{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 38-58","citation":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta 38-58","ref":"38","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/38","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/38.md","author":{"name":"Pelagius II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Sententia vero que in Antiocheno concilio habetur (Can. 21), ut episcopus ab alia parocbia nequaquam migret ad alim, tota, atque omnes sententiae de ea [eadem] re vim superius comprehensam retinent, et nihil prætaxato modo translationibus episcoporum actis aut agendis nocent, sed magis robur eis ac Domini Salvatoris quae omnes canonicos superexaltat libros, auctoritatem praestant. Tales autem quaestiones magis ei invidia quam ex charitate aut utilitate nasci videntur, cum ipsa per se Veritas dicat: Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam (Matth. x), et reliqua. Huic ergo sententiae nullus catholicorum usquam contradicere potest, quae non alterius, sed ipsius proprio Domini ore prolata, et firmata esse dignoscitur. Cui si aliquis contradixerit, non solum extorris, sed etiam anathematizatus ab ecclesia pellatur a. Et Dominus in Evangelio alias dicit: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam (Matth. v). Si eos Dominus beatos dicit, qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quis eos damnare potest? Et si ipse de civitate ad civitatem propter persecutionem fugere praecipit, quis eos detrahere, aut damnare propterea audet vel potest, quod verbis dominicis obtemperant? Profecto is qui contradicit aut resistit, seipsum damnat, quia ori Domini cootumax et inobediens existit. Unde et ipsa per se Veritas dicit: Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico, quare vos non creditis mihi? Qui ex Deo eat, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis (Joan. VIII). Omnino oportet Deo obedirc plus quam hominibus (Act. v). Et idcirco quod Deo obedimus, et de civitate ad civitatem (ipso praecipiente) persecutionis causa, id est, necessitatis aut utilitatis transimus, damnandi sumus? Non omnino, sed potius venerandi atque portandi, quoniam ne ipsis episcopis hoc imputari potest. Qui his resistit, profecto Dei ordinationi resistit, et est infideli deterior: quia melius est non cognoscere viam veritatis, quam post agnitionem retrorsum abire.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 21-37","label":"21 to 37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/21"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 59-83","label":"59 to 83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/59"},"credit":{"text":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}