{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 4.6","citation":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta 4.6","ref":"4.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/4.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/4.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/4.6.md","author":{"name":"Pelagius II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":169,"text":"Item ex eodem libro sic ait: Ad sacrificium cum dissentione venientes revocat ab altari, et jubet prius concordare cum fratre, tunc cum pace redenntes Domino munus offerre (Matth. v); quia nec ad Cain munera respexit Deus (Genes. IV); neque enim habere Dominum pacatum poterat, qui cum fratre pacem per zeli discordiam non habebat. Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum? Quae sacrificia celebrare se credunt æmuli sacerdotum? Secum esse Christum cum collecti fuerint opinantur, hi qui extra Ecclesiam colliguntur? Tales ctiam si occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur. Inexpiabilis et gravis culpa discordiæ nec passione purgatur. Esse martyr non potest, qui in Ecclesia non est: ad regnum pervenire non poterit, qui eam quae regnatura est dereliquit. Et post alia: Cum Deo manere non possunt, qui esse in Ecclesia Dei unanimiter noluerunt, ardeant licet flammis et ignibus traditi, vel objecli bestiis animas suas ponant: non erit illa fidei corona, sed poena perfidiæ; nec religiosae virtutis exitus gloriosus, sed desperationis interitus: occidi talis potest, coronari non potest.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 4.5","label":"Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/4.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/4.5"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 4.7","label":"Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/4.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/4.7"},"credit":{"text":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}