{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 5.1.1-19","citation":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.1.1-19","ref":"5.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.1.1.md","author":{"name":"Pelagius II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Dilectissimis fratribus, Eliae, vel universis episcopis in Istriæ partibus constitutis, Pelagius episcopus. I. Yirtututn mater charitas (I Cor. XIII), quae Redemptoris sui lucris serviens, quae nunquam ea quæ sua sunt quaerit, desiderio anhelanti me impulit dudum fraternitati vestræ plena dulcedinis scripta transmittere, quae disjuncta diu possint suo corpori Christi membra sociare. In quibus plus precibus quam monitis loquens, affectu quo valui, exhortari curavi, ut quos aptos discutiendæ rationi praeviderit, huc Dilectio vestra dirigeret, quatenus in trium capitulorum negotio, vel quaeque aperta sunt cognoscerent, vel quaeque forsan obscura viderentur, hæc eis collatio pacilicæ intentionis aperiret: tandem Di. lectionis vestrae scripta suscepi, quae non rationis causas quaererent, sed deliberata apud vos judicii sententia imperarent. Hoc antem quod vos audere de vestra sapientia video, fateor, dolens miror; et quidem per epistolas exempla, ut puto, ostendi humilitatis, amoris specimen praebui. Sed dum nihil apud vos reperi admonitionis meae verba proficere, flens gemensque cum propheta cogor exclamare: Curavimus Babytonem, et non est sanata (Jlr. LI). Ignem quantum valui charitatis accendi, et tante scissionis exurere rubiginem volui; sed impletam prophetae sententiam peccatis exigentibus inveni, qui ait: Frustra conflavit conflator, scoriæ ejus non sunt consumptæ (Jer. VI). Nulla in rescriptis flamma charitatis aspicitur, nullam vel post exemplum dulcedinem redolent in cunctis suis sermonibus, nihil quod ad pacem perveniat, sonat. Pensate, quaeso, hoc (quod dicere nisi singultu interrumpente non valeo) longo divisionis usu quanto mentis frigore fraternitas vestra torpuerit, quae nec confricta recalescit. Quid igitur inter hæc faciam, nisi ut pro vobis ad lacrymas vertar? Quia enim leo rugiens cireuit quaerens quem devoret (I Petr. v), scio et vos stantes extra caulas ovium [devorandos]. Non demptis fructibus palmites.utendo, sed abscissos a radice vitis aspicio.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 4.9","label":"Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/4.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/4.9"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.1.20-40","label":"5.1.20 to 5.1.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.1.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.1.20"},"credit":{"text":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}