{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 5.26","citation":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.26","ref":"5.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.26.md","author":{"name":"Pelagius II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"XVIII. Primum quidem, quia (sicut dictum est) dum definita fidei regula in actione sexta ostenditur, ordo causae indicat, ut in actione subjuncta canonum forma sequeretur. Secundum vero est, quia et in actionis sexte terminum jam canonum norma praelibatur, dum illie a principe venerabilibus episcopis dicitur: Aliqua sunt capitula, quae ad honorem vestræ reverentiæ vobis reservimus, justum ex stimantes hæc a vobis regulariter per singula synodum firmari potius per synodum fOrmari, etc. Prætibatione ita que sextae actionis ostenditur quia jure constitutiones canonum non nisi in septima continentur. Qui enim supererat quo perfecta fidei professione fieret, nisi ut quorumdam fidelium actiones illiciAs Macta synodus positis regulis judicaret? Quamvis si solerter aspicimus, canonum regulas positas non, sicut putatur, in septima, sed intextas sextæ actioni invenimus. Nam oum in eisdem consititutionibus sanciendis non dies, non imperium ponitur, non qui reside. rent, describuntur, procul dubio cum non consuete exordio cœptae sunt, quia præcedenti actioni subnexae sunt demonstratur. Quia vero in actione sexta fidei causa perficitur, ipsa episcoporum omnium generali subscriptione declaratur. Nam qui post Subscripserunt sententiam, cuncta quæ de fide agenda fuerant, finita testi sunt. Unde et in causis post specialibus. nudis tantummodo verbis loquuntur, atque ea quæ decernentes dixerant, nulla supposita subscriptione firmaverunt. Quæ [Forsan QuiJ reverendissimi episcopi ita in actione sexta omnia quæ de fideagenda fuerant, cognoscebant; ut, sic ut illic scriptum esi, Clamarent: Supplicamus, dimitte nos, pie imperator, dimitte nos. (Quodque non pro fide, sed pro specialibus causis detenti sunt, principali itiic responsione monstratur, cum dicitur: Sacratis imus et piissimus dominus noster Marcianus Augustus ad sanctam synodum dixit: Laborastis multo spatio fatigtionem perpessi: sustinet autem tres aut quatuor dies adhuc, et præsentibus magnificentissimis judicibus, nostris, singula quæcunque vultis movere, competens adepturi solatium [Al., auxilium]. ) Qui igitur ad singula quaeque vellent motura retenti sunt, licet [Forsan liquet] quia pequaquam ultra actionis sextæ terminum pro fidei causa restiterunt [remanserunt].","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.25","label":"Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.25"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.27.1-14","label":"5.27.1 to 5.27.14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.27.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.27.1"},"credit":{"text":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}