{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 5.27.1-14","citation":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.27.1-14","ref":"5.27.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.27.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.27.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.27.1.md","author":{"name":"Pelagius II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Sed cur de bis extensa ratione agimus, qui tanta prædecessoris nostri beati Leonis auctoritate fulcimur, Ipse namque, sicut multa superius epistolarum ejus attestatione docuimus, gesta multiplicia causarum specialium feprobando, auctoritem synodi in sola fidei definitione constrinxit. Hinc est enim, Quod peracta synodo eunctas nobis suspicionum nebulas tergens, aperte ad Maximum Antiochenæ sedis antistitem scribit, dicens ( Epist. 62): Si quid sane ab his fratribus, quos ad sanctam synodum vice mea misi, praeter id quod ad causam fidei pertinebat, gestum esse perhibetur, nullus ent peniius firmitatis, quia ad hoc tantum ab apostolica sede sunt directi, ut excisis haeresibus, catholicæ essent fidei defensores. Quidquid enim prater speciales causas synodalium conciliorum ad examen episcopale defertur, potest aliquam dijudicandi habere rationem. (6ed solent nonnulli dicere, haec eum pro Anatolii Constantinopolitanæ urbis episcopi præsumptione dixisse: qui si et res gestas, et ea quae nunc protulimus epistolis verba considerant, suspicari protinus folsa cessant. Namque cum praedictus Constantinopolitanæ urbis episcopus novum aliquid conaretur arripere, constat illic ei legatos sedis apostolicae eum summa auctoritatis libertate restitisse (Act. XVI). Quod et factum in synodo legitur, et ejusdem synodi ad præfatum predecessorem nostrum epistolis approbatur. A saepe fato autem eodem pradecessore nostro ad Maximum, sicut praediximus, novimus scriptum: Si quid sane ab his fratribus, quos ad sanctam synodum vice mea misi, præter id quod ad causam Me! pertinebat, gestum esse perhibetur, nullius erit penitus firmitatis, quia ad hoc tantum sunt ab apostolica sede directi, ut exeisis haeresibus, catholicae essent lidei defensores. Si ergo de Anatolii causa loquens, hoc quod a vicariis suis actum in synodo fuerant, redarguit; nimirum quia contradixerant, reprehendit. Et quis hæc vel stultus sentiat? Dum constat quod hac de re beatus Leo Anatolio conquerenti, multa in vicariorum suorum, quia contradixerant, laude rescribat (Epist.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.26","label":"Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.26"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.27.15-28","label":"5.27.15 to 5.27.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.27.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.27.15"},"credit":{"text":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}