{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 5.28.1-16","citation":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.28.1-16","ref":"5.28.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.28.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.28.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.28.1.md","author":{"name":"Pelagius II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"XX. Discusso itaque secundo capitulo, tertium superest, quod tanto debemus in brevitate constringere, quanto et vos nobis haec in re non credimus resultare. Neque enim Theodoreti omnia scripta damnamus, sed sola quae contra duodecim Cyrilli capitula, sola qua contra rectam fidem aliquando scripsisse monstratur; quae tamen et ipse damnasse cognoscitur, qui in sancta Chalcedonensi synodo vera confessus invenitur, Nam quomodo post errorem recte sapiat, et ea quae prius scripserat, et ea quae in Chalcedonensi synodo ab illo sunt gesta, manifestant. Ipse namque Nestorio scribens, ait ( Colat. 3 ): < In his quae in tuam Venerationem injuste atque inique prolata sunt, nec si mihi quis utramque manum absciderit, potero praebere consensum.» Aemerio [ A!. Himerio] quoque Nicomediæ episcopo scribens, ait ( Epist. 71 synod. ):. Damnationi venerandi et sanc tissimi episcopi Nestorii quae facio dicitur, non debemus praebere consensum.» (Ad Alexandrum quoque Hierapolitanum episcopum scribens, ait: < Et ante tuæ Sanctitati prædixi, quasi domini mei venerabilis et sanctissimi episcopi Nestorii fuerit dogma damnatum, nec ego cum his qui faciunt communicabo.») Ad Alexandrum vero Syriæ Palæstinorum præsulem scrihens (a), ait: « Existimo præ omnibus maxime satisfactum esse domino meo sanctissimo ac venerando Joanni episcopo, quod nullatenus acquiescam in domnatione domini mei sanctissinii et venerandi Nestorii episcopi præbere consensum, quae in Tharso et in Epheso facta est. > ( Qui postmodum tamen cum resistentium certaminłe a sancto Chalcedonensi concilio admissus, aperte anathema in Nestorium protulit; seque orthodoxum ipso haeretico reprobato, monstravit. Dudum namque sanctae Ecclesicæ diversa sentiens, et contra beati Cyrilli duodccim capitula scribens, ait (In 5 part. concil. Ephes. ad 5 anathem.): « Sanctam Virginem θεοτόϰον, id est, Dei genitricem vocamus, non quod Deum peperit per naturam [natura] sed quod hominem ediderit conjunctum Deo, quem ipse formavit.» ) Et post pauca: < Si naturalis conjunctio facta est formæ Dei et formæ servi, invenietur legislator necessitatibus legis serviens.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.27.29-31","label":"5.27.29 to 5.27.31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.27.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.27.29"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.28.17-35","label":"5.28.17 to 5.28.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.28.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.28.17"},"credit":{"text":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}