{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 5.29","citation":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.29","ref":"5.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.29.md","author":{"name":"Pelagius II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"XXI. Sed opportunum valde judicamus, ut ea quæ sine scripto a responsalibus vestris audivimus, breviter verba replicemus. Dixerunt enim Theodorum a Joanne Antiochenae urbis episcopo mira per epistolam auestatione laudatum, quod verum nos nollo modo credimus. Si tamen et tale aliquid fortasse reperitur, plus fidei primae Ephesinæ synodo, plus Cyrilli libris, plus Hesychii, quam aliis quae imo. tescere nunc usque nequiverunt epistolis commodamus. Debemus tamen accedere, etiam concedentes aliquid dicere. Ita ergo ut responsales vestri asserunt esse sentiamus. Vos scitis, fratres dileciissimi, quod res quae dubietati subjacet in partem semper est interpretanda meliorem. Quid itaque obstat, si dum de ejus errore occultum adhuc et dubium fuit, ab uno Patre laudatus est; et innotescente post perfiJia, pene omnium magnorum Palrum sententiis velut immanis bestia quasi crebrescentibus jaculis est confossus? An non et malos a bonis aliquando laudatos novimus, nec tamen eisdem laudibus defensos? Quid namque in haeresiarchis Origene delcrius, et quid in historiographis inveniri Eusebio honorabilius potest? Et quis nostrum nesciat in libris suis quantis Origenem Eusebius praeconiis attollat.? Sed quia sancta Ecclesia suorum fidelium corda benignius, quam verba districtius pensat; et plus in hæreticis sensum proprium, quam testatio Eusebii absolvere potuit, nec rursum Eusebium laudati Origenis culpa damnavit. An non et Gregorius Nyssae urbis episcopus cum Canticum canticorum exponit, magnis Origenem laudibus præferi? An non et Hieronymus nostræ Ecclesiae presbyter, et singularis Hebraei sermonis interpres, tanto erga Origenem favore intenditur, ut pene discipulus ejus esse videatur? Sed quia plus causa quam verba pensanda sunt, nec itis sua benignitas nocuit, nec illum a reatu proprio favor alienae attestationis excusavit.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.28.52-53","label":"5.28.52 to 5.28.53","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.28.52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.28.52"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.30","label":"Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.30"},"credit":{"text":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}