{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 5.3.1-13","citation":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.3.1-13","ref":"5.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.3.1.md","author":{"name":"Pelagius II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"i III. A dilecdone igitur vestra primum testimonium sancti prædecessoris nostri Leonis ponitur, quod in ejus epistola ultima continetur (Epist. 78 ad Leon. imp.), quo ait: De rebus apud Nicæam et apud Chalcedonem sicut Deo placuit definitis, nullum audemus inire tractatum, tanquam dubia vel infirma sint, quæ tanta per Spiritum sanctum filii auctoritas. (Cui seeundum testimonium ex ea epistola a vobis adjungitur, quod illic paulo superius habetur, qno dicitur (Ibid.): Quia sicut sancte veraciterque dixistis, perfectio incrementum, et adjectionem plenitudo hon recipit.) Interjectis autem duobus testimoniis de encycliis assumptis, praefati prædecessoris nostri Leonis item ad Leonem principem scripto vestro verba replicantur quibus dicitur: Legitimas divinitus inspiratas constitutiones velle movere, non est pacifici hominis, sed rebellis, dicente apostolo: Verbis contendere, ad nihil esl utile, nisi ad subversionem audientium (11 Tint. II). Nam si humanis persuasionibus semper disceptare sit liberurn, nunquam deesse poterunt qui veritati audeant resultare. (Et ejus rursus ad eum: Non sinas contra dexterae omnipotentis Dei triumphos redivivis exurgere tnotibus extincta certamina.) Cujus adhuc testimonium post pauca subdidisti: nihil prorsus de bene compositis rectractetur. Ultimum vero a vobis ponitur testimonium; quod in priori ejus epistola, de qua multa jam testimonia prolata fuerant, continetur, primum dicitur (Ibid.): Quæ jam patefacta sunt quærere, qua perfecta sunt retractare, et quae sunt dt finita convellere, quid aliud est, quam de adeptis gratiam non referre, et ad interdictæ arboris cibum improbos appetitus mortiferæ cupiditatis extendere? Hæc sunt, fratres dilectissimi, quae beati Leonis ad Leonem principem verba posuistis; quæ videlicet ab eo pro custodia illibatae fidei, non autem pro causis episcoporuM specialibus, quae apud Chalcedonem gestæ sunt, proferuntur. Nam quia pro solius fidei intemerata observatione dixerit, pensandum est in eadem epistola quid praemisit;","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.2","label":"Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.2"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.3.14-30","label":"5.3.14 to 5.3.30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.3.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.3.14"},"credit":{"text":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}