{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 5.8","citation":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta 5.8","ref":"5.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.8.md","author":{"name":"Pelagius II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"VIII. Debet ergo perpendere vestra Dilectio, quia prædecessorum nostrorum in hac causa consensus tanto post inanis non.fuit, quanto prius duris contradictionum laboribus insudavit. Sed his insuper factum Petri, quiet Paulum superat, vestra Fraternitas ad memoriam reducat. Diu quippe restitit, ne ad fidem gentes sancta Ecclesia sine circumcisione reciperet, diu se a conversarum gentium communione subtraxit, Paulo attestante, qui ait: Cum venisset Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim quam venirent quidam ab Jacobo, cum gentibus edebat; cum autem venissent, subtrahebat Me, timens eos qui ex circumcisione erant (Galat. I). Et paulo post: Et cum vidissem quod non recte ambularet ad veritatem evangelii, dixi Petro coram omnibus: Si tu cum Judæus sis, gentiliter et non judaice vivis, quomodo gentes cogis judaizare? Qui tamen ab eodem Paulo postmodum ratione suscepta, dum quosdam conspiceret qui gentiles ad Ecclesiam venientes pondere servandæ circumcisionis onerarent, dicit: Cur tentatis Deum, imponentes jugum cervicibus discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus (Act. xv)? Nunquid, fratres lectissimi, Petro aposlolorum principi sibi dissimilia docenti debuit ad haec verba responderi? Hæc quæ dicis, audire non possumus, quia aliud ante praedicasti? Si igitur in trium capitulorum negotio, aliud cum veritas quæreretur, aliud autem inventa veritate, dictum est, cur mutatio sententiæ huic sedi in crimine objicitur, quæ a cuncta Eccleia humiliter in ejus auctore veneratur? Non enim mutatio sententiae, sed inconstantia sensus in culpa est. Quando ergo ad cognitionem recti, intentio incommutabilis permaneat, quid obstat, si ignorantiam suam deserens, verba permulet? De ipso quoque auctore omnium Deo Scriptura attestante cognoscimus, quia dum consilium non manet [Forsan mutat, sæpe sententiam mutat; neque cnim inopinatus ei proventus accesserat, cum de eo quern ipse ungi præceperat, dicebat: Poenitet me Saulem unxisse regem in Israel (/ Reg. xv). Hoc quippe se facturum etiam tunc praescivit, cum eum quasi approbando prætulit; nec ad pœnitentiam quasi inopinatus dolor accessit, sed tamen poenitere se insinuat, quia non mutato consilio, ea quae dudum dixerat de illo verba permutat.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.7","label":"Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.7"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 5.9","label":"Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Letter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/5.9"},"credit":{"text":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}