{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 7","citation":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/7.md","author":{"name":"Pelagius II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":161,"text":"Dilectissimo fratri Aunario Pelagius. Quantum Deo placitos sedis apostolicae veneratione vos redditis, tanto commodatior illi, cujus sedes est, fit vestræ fiducia charitatis; nec aliter unam solamque Dei confitemur Ecclesiam, nisi omnes ad pelram super quam fundata est fides catholica construamur; propter quod Dilectionis tuæ desideriis successit effectus, et celeritas facilis; quia eorum sanctuaria quaeruntur, a quibus principibus sumpsit praedicatio veritatis exordium. Quod vero in vestris regionibus abundare indicatis ecclesias novas, gratulanter suscipimus, tamen si scienter expetere studium propheticæ vocis amplecteris, quaerite faciem ejus semper. Quantum namque humanis intellectibus incarnationis Domini nostri veritas aperitur, tanto amplius et honoratur el colitur. Sicut autem vos cupitis Deo nostris orationibus commendari, vos etiam nostris necessitatibus et angustiis, quibus iucessabiliter oneramur, mtercessionis continuum, ferte solatium orantes, et quibuscunque valetis viribus id agentes, quatenus sicut prædicationi sedis apostolicæ consonatis, ita ejus paci vestra impetratio congaudeat et quieti. Deus te incolumem custodiat, frater charissime. Datum pridie Kalend. Novembrium, imperante domino Mauricio Tiberio imper. Augusto, anno 5, indictione 5.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 73","label":"Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, Obsirvatio Philippi Labbb, S. J","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/73"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 75","label":"Pelagii Papæ Ii Epistolæ Et Decreta, EX GRATIANO QUiS SECUNDO TRIBUUNTUR. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/75"},"credit":{"text":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}