{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Et Decreta 91-124","citation":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta 91-124","ref":"91","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/91","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/91.md","author":{"name":"Pelagius II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii"},"work":{"title":"Epistolae Et Decreta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Deus omnipotens indulta semper custodiat, augeatque successibus profutura (Idem, epist. 19, lib. v). Omnia enim vestra semper, fratres, in charitate fiant (/ Cor. VI). Et detrahentibus nolite detrahere quoniam detrahentibus detrahere non est bonum, ne ad ea quae scripta sunt, commoti minime certarnen faciamus ( Deusdedit Caralitanus consult. 4 Conc. Later., an. 649). Non debemus omnino timere opprobrium hominum, neque eorum exprobrationibus vinci (Martinus I papa consult. I ejusdem concilii), quoniam hoc nobis Dominus jubet per Isaiam prophetam, dicens: Audite me, qui scitis judicium, populus meus, in quorum cordibus lex mea est. Nolite timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne timeatis (Isai. LI), considerantes quod in psalmo scriptum est: Nonne Deus requiret ista? ipse enim novit occulta cordis, et cogitationes talium hominum, quoniam vana sunt. Vana autem locutus eat unusquisque ad proximum suum: labia dolosa, in corde et corde locuti sunt mala. Sed disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus, labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est (Psalm. XLIII; psalm. XCIII; psalm. XI)? Nam si haec in memoria retinerent, minime ad tantam prosilirent iniquitatem. Non enim per probabilem et paternam doctrinam hoc faciunt, sed ut suam exerceant in servos Dei vindictam (Idem, Mart. ibid.). Scriptum est namque: Via stulti recta in oculis ejus (Prov. XII). Et: Sunt vice quæ videntur homini justæ, novissima autem earum deducunt ad mortem (Prov. XIV). Nos enim qui haec patimur, judicio Dei haec reservare debemus, qui reddet unicuique juxta opera sua (Matth. XVI). Qui etiam per ministros suos intonuit, dicens: Mihi vindictam ego retribuam (Rom. XII). Vos enim in recta fide ac pura, in bona voluntate succurrite vicissim, nec aliquis a supplemento fratris subtrahat manum: quoniam in hoc (ait Dominus) cognoscent omnes, quia mei esti sdiscipuli, si dilectionem habueritis ad invicem (Joan.","prev":{"citation":"Epistolae Et Decreta 61-90","label":"61 to 90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/61"},"next":{"citation":"Epistolae Et Decreta 125-126","label":"125 to 126","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/pelagius-ii/epistolae-et-decreta/125"},"credit":{"text":"Pelagius II, Epistolae Et Decreta, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1243/tmp1243/tmp1243.tmp1243.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}