{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 1-11-27","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 1-11-27","ref":"1-11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-11.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Mundanus sermo, ut hamano profertur ex sensu, humanis servitet obsecundat ingeniis;divinusvero sermo in potestate dantis est, non dicentis. Audistisquemadmodum Zacharias ille e summi sacerdotii splendor dum exorat, obmutuit; tacuit patervocis, Ego,inquit vox clamantisin deserto (Joan. I); genitor clamoris obmutuit; et egressus silentium retulit,q ui responsa relaturus intraverat. Videtis ergo quia silentium meum, quod antea contristavit vos,venit tde antiquo pontificali usu,non de novitatis incursu. Ille ubi sensit linguae suae vincula sui januam clausisse sermonis,imperavit nutu ne quis causas taoiturnitatis inquireret,quia cœleste mysterium dicere non didicerat,qui didicerat scire: sed hoc ad tempus, quia sacerdotis differtur sermo,non aufertur; reconditur, non negatur; mysterio suspenditur, non fugatur. Denique Zaoharias ipse quod tacet, non est pœna,sed signum; non est terrenadebilitas,sed caeleste secretum; Deus qui loqui dat, tacere facit; et imperat silentium, qui inserit verbum; dominatur divinus sermo, non servit, quia Deus verbum; et ideo non cum jubetur loquitur, sed cum jubet; non cum exigitur, sed cum donat; non cum cogi. tur, sed cum venit. Unde, fratres, et cum venit audite, et cum non venit sustinete, et cum se donat accipite, et cum se negat orate; quia hoc doctor accipit, quod meretur auditor. Ergo tam vobis quam nihilh praeteritus suspensus est sermo, ut profluvium mulieris,et verecundi vulneris causam,et illiuspudorem sic nostra verecundia celaret,ut quod illa tacui-t, etiam nostro silentio clauderetur (Matth. ix): sed cæptum revertamur ad verbum. Hierosolymitanus fons abundat, cum impellit angelus (Joan. v), non cum sitit anditor; sic sacerdotis sermo exuberat, quando dat Deus.non cum perorat sacerdos. Hinc est quod Zacharias ipse,qui prophetias loquebatur populis, tacet sibi, ut nos ingrati Deo non simus, si nos semel tacere voluit quibus semper inoflensum largitus estverbum.","prev":{"citation":"Sermones 298","label":"De ingressu Christi in templum, et Judæorum admiratione","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/298"},"next":{"citation":"Sermones 28-43","label":"28 to 43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/28"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}