{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 1-12-22","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 1-12-22","ref":"1-12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-12.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Aurum de terra legere qui noverunt,ubi divitem senserint venam,ibi quidquid artis est,quidquid laborisimpendunt:et nos quia in sancto Zacharia cœlestem novimus latere thesaurum,in ipso totum quod sermonis est nostri, quod vestriauditusest,occupemus,quatenus commune lucrum fit,quod fuerit communi labore quæsitum. Fuit,inquit,indiebus Herodis regis Judææ sacerdos quidam nomine Zacharias, ex vice A Hoc jam dilimus.Et uxor ejus de filiabus Aaron (Luc.i). Sic coepit evangelista,ut in conjuge sacerdotis servata sacerdotalis stemmatis generositas monstraretur.Erant, inquit, ambo justi ante Deum. Ambo justi,quia in ambolus erat una justitia.Ambo justi, quia constabatinter eos non de diligentia,sed de sanctitate coujugium, Ambo justi, quia sexu dispares, pares meritis habebantur. Ambo justi, quia ut erat in duobus unacaro,sic erat in duobus unus spiritus.Imitentur conjuges,ut quos conjungit aftectie. jungat et virtus. Erant, inquit, justi ambo ante Deum. Ambo justi ante Deum. Et ubi est illud: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens(Psal. CXLII)? Ante homines forte quis putetur justus, quia homines ut culpas corporum norunt, sic vitia mentis ignorant: ante Deum vero,cui pectorisclaustra patent,quem cogitationum secreta non latent, qui innooens habetur et justus? Estne homo qui corde non peccet,non cogitatione delinquat,non offendat dubitatione, non lapsum trepidationis incurrat? Moyses dubitat (Num.XX), Aaron deviat (Exod.xxm). Petrus negat (Matth. XXVI), et quis justus? Et quomodo ambojusti ante Deum 1 Ante Deum, sed per Deum. Ambo justi ante Deum.Non labore,sed gratia. Audi Apostolum: Justificati gratis pergratiam ipsius (Rom, III). Et iterum: Non ex vobis, Dei donum est; non ex operibus, ne quis glorietur (Ephel. 11). Et iterum: Quid habes quod non accepisti?si autem accepisti,quid gloriaris, quasi non acceperis (I Cor.","prev":{"citation":"Sermones 90.33-40","label":"90.33 to 90.40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/90.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/90.33"},"next":{"citation":"Sermones 23-43","label":"23 to 43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/23"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}