{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 101.22-42","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 101.22-42","ref":"101.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.22.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"quod non potest tolli velle virtutis est: suscipe voluntarius ad quod urgeris invitus; morsantequam veniat non est; cum autem venerit, venisse nescitur. Nec ergo amisisse te doleas quod cum amiseris non dolebis. Sed hæc talia cum dixerint, dicunt totum de sententia, non de vita. Quia unde, etquando, etquomodotibi, et per quem mors venerit, nescierunt: nobis autem auctorvitae prodidit mortis auctorem; Deus namque vitam fecit, diabolus machinatus est in vitam,divino eloquio sic prodente: Deus mortem non fecit (Sap. i), invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum (Sap. II). Sed dicis, Quare Deus opere diaboliopus suum passus est deperire? homo, si interrogata scire velles, vacares paululum,dares animum,aperires aures, ut negotium principale arbiter ipse tu tam curiosus agnosceres. Sed tu occupatus aliis semper, tibi numquam, quare nescias rerum causas, negotia totaseeculorum,judiciorum profundum,etimpenetrabile secretum,deses etotiosus accusas.Nonne ut apices litterarum, ut elementa cognosceres,addictus magistro, scholis affixus, totus patiens laboris et pœnæ, nec domum noveras, nec parentes? Quam utile tibi est ad quod tibi magister addicitur, ingeritur schola, et tibi pœnis tuis, labore suo doctorsupplicat, ut ista velis scire, ut talia et tanta digneris audire. Probant hoc apostoli, et maxime Paulus, qui vapulando docuit, non cædendo, ut eximius magisterquot sunt homini mores, tot ferret etexciperetpassiones. Etnoseain puncto temporisrerum principia, causas sæculi discamus,quia j ubemur; et quomodo nos j ubemur? ettu audis non quomodo debes; et nos ista servitus necessitas talis excusat; te libertas tanta, voluntas talis, indubitanter accusat: quod dicimus, officii nostri est; quod minusdicimus, estfastidii tui. Quaeris, homo, cur non mortem Deus moxcumipso exstinxit auctore, et lethale virus sua providentia tunc non providit, ne ad totius orbis, et praecipue ad suæ imaginis perniciem perveniret?","prev":{"citation":"Sermones 101.1-21","label":"101.1 to 101.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.1"},"next":{"citation":"Sermones 101.43-66","label":"101.43 to 101.66","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.43"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}