{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 101.43-66","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 101.43-66","ref":"101.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.43.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Cœlum quod tu vides,homo,tirmatum aere toto portataquasmultas, nec portatur ab aliquo ipsum, quia solaillud appendit j ussio, sola sustinet vis praecepti, divino eloquio sic prodente: Qui extendit cælum sicutpellem,qui tegit in aquis superiora ejus (Psal. CIII). Terra quæ tanto calcatur pondere, atque onere montium, ac molesolidatur,supernatatliquido a fundamento,dicente propheta: Qui fundavit terram super aquas (Psal.CXXXV), ut quod stat, mandati sit, non naturae. Ipse, inquit, dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII), ut quod stat, sit divini operis, non rationis humanæ. Mare quod tanto commotionis sum vertice fertur, et elevatur ad nubes,frenant tenues arenæ, ut videamus potestatem tantam non pulveri cedere,sed præcepto. Omnia quæ in eis sunt, moventur ac vivunt ac vivunt solo jussu facta; iterumsola jussione solvenda confirmat propheta, cum dicit: Initio tu,Domine, terram fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli; ipsi peribunt, tu autem permanebis, It omnes sicut veslimentum veterascent; et velut opertorium mutabis eos, et mutabuntur (Psal. CX). Quomodo? Ut tempori vetustas, non Creatori pereat creatura. Sed tu jam nos, quicumque quaeris, evagatos esse dicis: quia cum tu quaeris quare Deus mortem in destrucLionem sui plasmatis permiserit permanere, nos coelum, terram, mare ex nihilo facta, et solvenda iterum ex nihilo, longo sermone descripsimus, tibi magis ac magis disquirendi materiam conquisivimus. Dicis: Ego quæsivi cur homo pereat, tu etipsa elementa peritura tirmasti,utde generalitate pereundi solatium, non quietem de ratione, Cessis mortalium sensibus provideres; quasi non doloris sit perire caelum, solvi terram, et totam rerum faciem jure mortalitatis aboleri. Dicis, rogo, quid pulchrius coelo? quid splendidius sole? quid luna gratius? quid ornatius stellis? quid salubrius terra? quid utilius mari? aut quae in istis vetustas?","prev":{"citation":"Sermones 101.22-42","label":"101.22 to 101.42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.22"},"next":{"citation":"Sermones 101.67-82","label":"101.67 to 101.82","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/101.67"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}