{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 109.1","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 109.1","ref":"109.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/109.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/109.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/109.1.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Quoniam praecedens sermo tantum primordia a tangit apostolicæ lectionis, nunc de his quae sequuntur quod Dominus inspirat audiamus; sic enim coepit: Obsecro, inquit, vos, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam (Rom. XII). Numquid Apostolus sic dicendo, solo corpora digna divinis hostiis probat, et animas velut reprobas aut tacet, aut praeterit, aut relinquit? Nonne anima de caelo est, corpus e terra; hoc regitur,regit illa; illa dominatur,hoc servit; hoc vivit, vivificat illa;illa manet, hoc deficit; hoc aetates patitur, illa nescit; et ad extremum mors, quæ tantum dominatur in corpus, nec anima praesente contingit? Et quid est quod tacetur anima, et solum corpus ad Dei hostiam sic vocatur?Fratres,hic Apostolus honorat corpus, non minoratanimam.Namcorpusquodcapiuntpeccata, quod delicta vinciunt, quod deprimunt crimina, quod vitia corrumpunt, quod dejiciunt passiones, hoc Apostolus cupit solvere, liberare studet, laboratattollere, expiare contendit, ut corpus ad originem animæ conscendat,non anima descendat corporis ad naturam; et corpus animam comitetur ad coelum, non anima corpus sequatur ad terram. Audi Scripturam dicentēm anima qualibus et quantis corporis cruciatibus aggravetur: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam,etdeprimit terrena cogitatio sensum multa cogitantem (Sap.n). Ergo non deponi animam,sed corpus Apostolus vult levari; et animam et corpus, id est, hominem totum, ad hostiam sanctam,ad placitum Deo sacrificium vult venire.Quod autem et anima sit Dei sacrificium, Psalmista declarat dicens: Sacrificium Deo spiritus contribulatus (Psal. L). Ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem Deo. Quia non homo ex eo quod vivit placet, sed placet ex eo quod bene vivit; nec ex eo ht homo hostia si se Deo offerat, sed si sancte offerat Deo. Quantum enim immaculata victima placat Deum, tantum Deum victima, si maculata fuerit, exacerbat. Audi dicentem Deum:Non offeras mihiclaudum,non luscum,non mortis cogitatione pollutum,sed maturum sine macula (Levit. XXII). Hinc est quod Apostolus vivam Deo petit hostiam.Ergo, fratres, si nos ipsius propitiationis incensum. Desunt nonnulla.","prev":{"citation":"Sermones 108.75-76","label":"108.75 to 108.76","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/108.75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/108.75"},"next":{"citation":"Sermones 109.2","label":"Sermon 109","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/109.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/109.2"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}