{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 109.2","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 109.2","ref":"109.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/109.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/109.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/109.2.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":407,"text":"Probat hoc Cain,qui cum Deo parva a quo totum perceperat ingratus pontifex sic divisit,ut quod erat pessimum, hoc adoleret altari; quod erat optimum, in suam reservaret offensam; denique cum sua suo male partitur cum auctore, se suosque posteros et a vita et ab humano genere perdivisit (Gen. IV). Ergo Abel sequamurad praemium,non Cain comitemurad pœnam. Abel agnum portans ad Dei sacrificium, sicut agnus assumitur; Cain gestans sibi stipulam, fomentum sibi, per quod exureretur, in venit. Ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, rationabile obsequium vestrum. Quantum placatobsequium quod ratione subnixum est, tantum quod rationem non habet, exacerbat.Rationabile obsequium. quod non praesumptione turbatur, non temeritate confunditur, non violatur illicitis, non simulatione fucatur.Ad obsequium regis militaris statiocontremiscit; humana dominatio exigit sollicitam servitutem,ad arbitriumjubentistimorobedientisinvigilat; qui et cauta devotio præmium justæ remunerationis acquirit,et temeritatis pcenam præsumptrix servitus Non evadit. Quis non vocatus ad aulae regalis se proripit servitutem? qui sine titulo militem se ausus est profiteri? quis sine dignitatis infulis nomen dignitatis invadit Et si hæc penes homines sollicita cautaque sunt,si satione constant, si convalescunt ordine, si tremore servantur; quanto, penes Deum magis cauta est devotio, magis tremenda servitus, magis sollicitus cultus, ut divinum ratione praestet obsequium? Rationabile, inquit, obsequium vestrum Obsequiumrationecalens,fervorest; furorest,quod ratione non frenatur. Hinc Judaicus populus Deum dum sibi praeter rationem quaerit, Deum qui cum ratione serviebat, amisit (Exod. xxxu). Hinc filii Aaron dum rationis sunt immemores,dum praesumunt terrenos ignes divinis ignibus admovere, flammam sacrificii salutaris in poenale sibi incendium commutarunt (Levit. x). Hinc Saul tumens regali vertice, dum putat sibi etdesacerdotio quid licere, regnum quod acceperat,altaris temerator amisit (I Reg. XV). Hinc Judaeus dum legem sine legis ratione excolit, legis interemit auctorem.Hic gentilis dum ddeorum populis et deorum monstris,e nescius rationis,obsequitur,ad Dei, qui unus et verus est, pervenire non meruit servitutem.Hinc AriusPatrise putat obsequi Filium blasphemando;et dum Filio datinitium,Patri finem miserandus imponit. Hinc f Photinus dum coaeternum Patri Filium negat, Pater ut Pater non semper fuerit elaborat. Hinc omnes hæreses dum feruntur ad divinitatis injuriam, dum Trinitatem mentiuntur vocabulis, a blasphemiis obsequuntur. Nos autem, fratres, et oorpora nostra aptemus in vivam Dei hostiam, obsequium nostrum rationabile procuremus, ut sit fides vera, pura conscientia, mens sobria, spes firma,cor m*undum,caro casta, sanctus sensus,pius animus,tula ratio,casta charitas, larga misericordia, vita sancta, verecundus habitus, et ad omne Christi obsequium humilitas nostrum semper comitetur incessum.","prev":{"citation":"Sermones 109.1","label":"Sermon 109","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/109.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/109.1"},"next":{"citation":"Sermones 1-15-11","label":"1 to 11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-15"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}