{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 116.26-37","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 116.26-37","ref":"116.26","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/116.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/116.26","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/116.26.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"virtutesdeficiuntdum coluntur.Lex aperuit, lex docuit,lex tota luce monstravit, crimina per peccatum, vitutes per Deum in humanis sensibus, in humana mente dominari; nec posse ante superari delicta quam delictorum fuerit auctor exstinctus, quod est peccatum,quod Christus abstulit,attestanteJoanne, cum dicit: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi (Joan. \\). Sine lege enim, inquit, peccatum mortuum erat.Ego autem vivebam, sine lege aliqunndo. Sed cum venisset mandatum, peccatum revixit.Et ego mortuus sum, et inventum est mihi mandatum,quod erat ad vitam, hoc esse ad mortem. Nam peccatum occasione accepta per mandatum seduxit me, et per illud occidit. Peccatum mortuum erat, non quia non erat, sed quia ignorabatur, et proprie dictum est,Peccatum revixit. Quia erat sepultum inignorantia nostra: non mandatum per peccatum, sed peccatum per mandatum revixit,dum facit praevaricari qui fuerat ante peccator;dum reum perficit etiam contumacem, desertorem exsuscitat et rebellem.Unde merito homo jam tunc se exclamat mortuum,quando se unde, et quare et per quem moreretur agnovit. Peccatum, fratres, quam crudelis tyrannus sit, jam videmus. Permandatum seduxit me, et perillud occidit. Quia argumentum salutis tetendit in laqueum, quia curam fecit esse languorem, quia instrumentum sanitatis exitiale mutavit in vulnus,quia vitam ipsam iugladiumlethalem convertit:Permandatum seduxit me, et per illud occidit.At quomodo sibi jam,quod esset occisus, provideret jam mortuus? Dam quis poterat subvenire occiso,nisi Christus, qui vitam reparavit occisus?qui talionem mortui reddidit per mortem, mortem peremit,atque eam prodidit contumacem, quæ incubare jussa pœnis reorum, attentare ausa est ipsum judicem, in vadere ipsum inno centiæ præsumpsit auctorem: unde merito mors mortua est, et in me non ego vivo, sed vivit, agit, regnat,imperat Christus.","prev":{"citation":"Sermones 116.11-25","label":"116.11 to 116.25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/116.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/116.11"},"next":{"citation":"Sermones 117.1-28","label":"117.1 to 117.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/117.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/117.1"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}