{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 117.29-45","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 117.29-45","ref":"117.29","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/117.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/117.29","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/117.29.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Sanguis siluit, caro stupuit, soporata sunt membra, et aula Virginis tota est in coelesti commoratione suspensa, donecauctor carnis, carnis sumeret indumentum, et fieret homo cælestis, qui non solum terram redderet homini, sed homini donaretetcoelum.Virgo concipit, Virgo parturit, Virgo permanet. Ergo virtutis est caro conscia, non doloris, quae magis pariendo integritatis augmenta suscipit, damna pudoris ignorat; testis potius sui partus existit, quæ nullas partus pertulit passiones; etsacramentis cælestibus interfuisse se nova mater miratur, quæ nascentis ordinem intelligit humanae consuetudinis nil habere. a Si Deum sic nasci magusfateturmunere,fateturdum adorat: advertite quid sentire, quid credere debeat Christianus. Sed quod sequitur audiamus. Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis cælestis, tales et cælestes. Quemadmodum nonnatitaliter,talespoterunt inveniri, non manendo quod nati sunt,sedquodrenati sunt permanendo? Hinc est, fratres,quod virginei fontisuterum cœlestis spiritus arcana luminis sui admixtione fecundat; ut quos origolimosaestirpis profuderat sub misera conditione terrenos, cælestes pariat, et ad similitudinem sui perducat auctoris. Ergo jam renati, jam reformali ad nostriimaginem Creatoris,quod præcipit Apostolus impleamus. Igitur sicut portavimus imaginem terreni,portemus et imaginem coelestis. Fuerit necessitas, quod de terra concreti coelestiac spirare nequivimus, quod de concupiscentianaticoncupiscentiamnonvaluimusevitare, quod illecebris dominantibus acquisiti coacti sumus illecebrarum turpitudinem sustinere,quod saeculi huj us habitaculo recepti captivi fuimus malis; ad instar nostri Domini,sicut diximus, jam renati, quos utique concepit virgo, vivificavit spiriius, portavitpudor, genuit integritas, nutrivitinnocentia,edocuitsanctitas, virtus exercuit, Deus adoptavit in filios, imaginem totam tota similitudine nostri portemus auctoris: non majestate qua solus est, sed innocentia, simplicitate, mansuetudine, patientia humilitate, misericordia, concordia, qua dignatus estnobis fieri et esse communis.Cesset vitiorum pruritus pestifer, delictorum lethalia blandimenta vincantur; exsecrandus fnror, criminum comprimatur origo; discutiatur a sensibus caligo totapompee sæcularis; abjiciatur a mentibus mundanæ cupiditatis illusio;","prev":{"citation":"Sermones 117.1-28","label":"117.1 to 117.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/117.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/117.1"},"next":{"citation":"Sermones 117.46-54","label":"117.46 to 117.54","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/117.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/117.46"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}