{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 120.1-12","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 120.1-12","ref":"120.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/120.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/120.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/120.1.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Christus apostolos sal esse hodie patefccit,dicendo: Vos estis sal terræ (Matth. v).Ne quis ergo impatienter ferat, si beati Pauli verba ut grana divini salis terimus, quatenus altius soporati, sensus intelligentiam condire possimus.Grana enim salis a integra saliunt, quatenusinmedullis ipsa subtilius attenuata descendant: sic sermo Apostoli communiter lectus praebet simplicem sensum, profundam scientiam præstat,lectione sedulaiteratur ad illa quæ ante perscrutati sumus. Hodie dicit beatus Apostolus: Nolite configurari huic saeculo (Rom. xu). Putasne beatus Paulus apostolus dicendo sic, elementorum figuris ne configuremur obsistat? neve simus ut Perearum reges, qui subjecta nunc pedibus suis sphaera, ut polum se calcare credantur, Dei vices mentiuntur: nunc radiato capite ne sint homines, solis resident in figura;nunc impositis sibi cornibus,quasi viros se esse doleant, effeminantur in lunam; nunc varias velut siderumsumuntformas, ut hominis perdant figuram, et nihil supernae claritatis acquirant. Sed ista licet de saeculi vanitate descendant, et sapientibus tam fugienda sint quam ridenda, tamen Apostolus cum dicit: Nolite configurari huic saeculo, saeculi vitam corrigit,arguit mores, judicat institutum, castigat voluntates, luxuriam condemnat et totamvanitatum saecularium pompam propellit, effugat, excludit a mentibus Christianis. Sed hoc modo strictim commonet quod est in principio hujus Epistolæ latius exsecutus, ubi figuram saeculi in vitiis sic iigurat: Repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione, avaritia, nequitia, plenos invidia, homicidiis, contentione, dolo, malignitate, susurratores, detractores, Deo odibites, contumeliosos, erectos, superbos, inventores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositos, sine affectione, sine misericordia, qui cum justitiam, Dei cognovissent, non intellexerunt, quoniam qui talia agunt. digni sunt morte: non solum qui faciunt illa, sed qui consentiunt facientibus (Rom. 1). Fratres, audistis formam sæculi, didicistis speciem, vidistis figuram: si tamen formam et non informe monstrum, ubi confusione criminum tota rerum facies est deleta, ubi peccatorumconnubiototamundi figura est dissoluta,ubi delictorum morbis imago ipsa ablata est conditoris, ubi homo in vitiis est sepultus, ubi corrupti corporis scatent scelera, ubi homo hominis est sepulcrum, ubi in homine non homo cernitur, sed cadaver.","prev":{"citation":"Sermones 119.19-32","label":"119.19 to 119.32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/119.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/119.19"},"next":{"citation":"Sermones 120.13-28","label":"120.13 to 120.28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/120.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/120.13"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}