{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 13-2-32","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 13-2-32","ref":"13-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/13-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/13-2.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":277,"text":"Hinc est quod se Veneri adulter inseruit; hinc est quod se Marti crudelis addicit.j Hæc diximus, fratres, ut proderemus causam; quaregentiles hodie faciant deos suos talia committere, quae sustinemus,et faciant tales qui videntibus ethorrori sint et pudori; faciant ut eos aliquando et ipsiquifaciunt horreant et relinquant, et Christiani glorientur a talibus seliberatos esse perChristum: si modo non eorum ex spectaculis polluantur, si eorum non inquinent thura tactu, si hujusmodifugiant de assensione discrimen, quia factis semper est æqualis assensus, Apostolo probante, oum dioit: Non solum qui faciuntea, sedetiam qui consentiant facientibus (Rom. 1). Et Ii tanta est de assensione damnatio, quis satis lugeat eos qui * simulacra faciunt semetipsos? Nonne isti amiserunt imaginem Del, similitudinem perdiderunt, Christi exuti sunt indumentum, qui se simulaororum formis sacrilegis formaverunt? Sed dicitaliquis, Non sunt hæc sacrilegiorum studia, vota sunt hæc jocorum; et hoo esse novitatis lætitiam non vetustatis errorem; esse hoo anni prinoipium, non gentilitatis offensam. Erras, homo, non sunt hæc ludicra, sunt crimina. Quis de impietate ludit, de sacrilegio quis jocatur, piaculum quis dicit risum? Satis se deoipit, qui sic sentit; tyrannus est, tyranni habitum qui præsumit. Qui se deum facit, Deo vero oontradictor existit; imaginem Dei portare noluit, qui idoli voluerit portare personam; qui jocari voluerit cum diabolo,non poterit gaudere cum Christo. Nemo cum serpentesecurusludit,nemo oum diabolo jocatur impune. Si quaesunt ergo viscerapietatisin nobis, si quæ est in nobis contemplatio hnmanitatis, si quæ nos habet fraternæ salutisaffectio,abstrahamus eos qui sic ad perditionem currunt,rapiuntur ad mortem, trahuntur ad tartara, festini sunt in gehennam. Abstrahat ergopater filium, servumdominus, parens parentem, civem civis, homo hominem, Christianus omnes qui se bestiis compararunt, exæquarunt jumentis,b aptaverunt pecudibus,dæmonibus formaverunt.","prev":{"citation":"Sermones 1-30-12","label":"1 to 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-30"},"next":{"citation":"Sermones 33-35","label":"33 to 35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/33"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}