{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 14-24","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 14-24","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/14.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Scribæ doctrinam cœlestem, scientiam salutarem, vitale magisterium, in sævum sensum,in pertidiae lapsum, in lethalevaniloquium commutarant. Hine est quod Christum nolunt nasci,viveretiment, quia noverant se mox ignominiae dandos,trahendos opprobriis,ejiciendos templo,privandos sacerdotio, oblationum munere vacuandos.Semel enim cupiditate flammati, capti pompa,vitiis sauciati,vanitate ebrii, madefacti luxu,quia de correctione nil cogitare poterant, de venia nil sperabant. Bonus villicus quando copiosum fructum continuo labore conquirit venire dominum suum adlucrum suumcupit,suum concupiscit ad gaudium:diligens operarius,quando opus suscepti laboris impleverit,ut mercedem percipiat, patremfamilias desiderat advenire: devotus miles post conflictum, post victoriam, præsentiam regis optat, ut præmiis sudores et vulnera remuneratione compenset; sic ad palmam suam cupitvenire Christum, qui bella mundi indefessa virtute prosternit; sic Christum venire non vult,qui superatus illecebris saeculi de pœna trepidat, de venia nil praesumit, Fratres,faciamus bona,declinemus a malis:fugiamus vitia, virtutes sequamur, dissimulemus praesentia, futura cogitemus, nostrum petamus ad regnum, nostram veniamus ad palmam,optemus ad gloriam, tendamus votis omnibus ad coronam. Sed ad illa sermo quæ sunt in sequenlibus jam recurrat. Tunc Herodes,inquit, clam vocatis magis, diligenter didicit ab eis tempus stellœ quæ apparuit eis, et mittens in Bethlehem, dixit: Ite et interrogate diligenter de pueroet cum inveneritis, renuntiate mihi,ut et ego veniens adorem eum.Occulte vocat magos,quia palam nil audet simulata mens, conscientia dolosa. Occulte vocat magos,quia fur amat noctem,latro in occulto tendit insidias. Diligenter inquirit tempus stellae:sed cum timet regnum.signumcceli non timet,temporis non pertimescit auctorem.Quid turbaris,Herodes?Quid es tantum de successore sollicitus? Cui sidera militant,terreno imperio non teneturIte, et interrogate diligenter de puero,et cum inveneritis,renuntiatemihi. Herodes, erras: magus adorare jussus est,non deferre;","prev":{"citation":"Sermones 1-31-13","label":"1 to 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-31"},"next":{"citation":"Sermones 25-36","label":"25 to 36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/25"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}