{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 147.1-23","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 147.1-23","ref":"147.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/147.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/147.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/147.1.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Dominum Christum, fratres, quae res fecerit terreni corporis inire commercium, intrare humanae carnis angustias,habitare virginalis uteri mansionem quia ante hac audire cæpimus, hodie plenius audiamus. Vos mihi vita, vos mihi salus, vos mihi gloria: et ideo non patior nescire vos quod Deus mihi de. derit scire.Deum scivit evangelista cum dicit: Deum nemo viditumquam (Joan. i). Ergo Deum quem sciebat,agnoscebat, sentiebat: quia videre non poterat creatura, ferebatur servitute dura, triste exhibebat obsequium proinvisibili majestate;obsederatpavor omnia;timor solverat universa;cunctaconcusserat terror; in coelo divinus splendor prostraverat angelos; in terra tonitrua et fulmina corda mortalium quassabant. Sic minus pavor amorem dominantis exclusit; angelos fugavit ad terras; homines traxit ad idola; mundum vaniserroribus occupavit: fecit omnes Creatorem fugere, colere creaturas. Amare non potest,qui satis timet: hinc est quod mundus perire maluitquamtimere;pavore morsipsalevior, Denique Cain ubi parricidali coepit terrore vexari, mortem petit,requiemcreditsi periret (Gen. IV). Et quid dicam Cain? Elias ille ubi sensit toto se timore aspergi, repetebat quam fugerat mortem, melius existimans morti succumbere quam timori (III Reg. XIX). Petrus quoque Dominicae virtutis timoreturbatus, Christum ut a se ciscederet, supplicabat:Discede, inquit, a me, quia homo peccator sum (Luc. V). Hoc dicebat,quiaquidquid eratamorisetfidei, pondus pavoris exstinxerat; sic timor nisi amorefuerit temperatus, quamvisdevotamservitutem efficit contumacem. Videns ergo Deus mundum labefactari timore, continuo agit ut cum amore revocet, invitet gratia,charitate teneat, et constringat affectu. Hinc est quod inveteratam malisterram abluit ulciscente diluvio, et Noe novi saeculi vocat parentem.blando sermone compellat, dat familiarem fiduciam, pie de præsentibus instruit, consolatur per gratiam de futuris; et jam non jussis, sed participato labore una in area claudit totius sæculi partum, ut societatis amor, timorem servitutis auferret, et servaretur amore communi quod fuerat communi labore salvatum (Gen.","prev":{"citation":"Sermones 69","label":"De eadem, ac Joseph sponso, et sponsa matre","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/69"},"next":{"citation":"Sermones 147.24-43","label":"147.24 to 147.43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/147.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/147.24"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}