{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 156.42-63","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 156.42-63","ref":"156.42","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/156.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/156.42","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/156.42.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Chaldea defert, non defert Judæa; Hierosolyma a versatur et refugit; Syriasequituretadorat. Ecce magi ab Oriente venerunt dicentes: Ubi est qui natus est rex Judæorum? Vidimus stellam ejus.Et quid tamen est quod videtur? Vere sicut dixit Apostolus: Cum esset dives, pauper factus est (H Cor. VIII); cum esset in deitate sua dives,nostra fit pauper in carne; et habere cœpit stellam unam, totam qui fecit,babet et continet creaturam. Vidimus steltam ejus. Aliquando videt magus illum qui habet stellam, non habetur a stella; nec ipse agitur cursu stellæ,sed ipse stellæ agit cursum, cujus per cælum sic cursum dirigit, sic moderatur incessum, sic viam temperat, e ut magorum serviat et mittatur ad gressum.Nam ambulante mago, stella ambulat: sedente mago,stat stella; mago dormiente, excubat stella: sic sentit magus,ut quibus viandi par conditio est, par sit necessitas serviendi; et stellam jam non Deum credit, sedjudicat esse conservam, quam cernit taliter suis obsequiis mancipatam. Ubi est qui natus est rex Judæorum'? Vidimus stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. Dicendo,ubi est qui natus est rex Judaeorum, non interrogant, sed insultant: quando scientes interrogant nescientes, I non ipsi ignorant, sed negngentes arguunt, merepant desides,malos produnt, contumaces verberant, servos Domino nonoccurrisse nccusant.Nam quid ab hominibus quaerunt, qui per Deum noverant quod quærebant? Ut quid illis adhochumanaedemonstrationis officium quibus ad hoc coeli sidera serviebant? Quo illis lucerna templi, quibus cœli sidus mirabile perlucebat' Ubi est qui natus est rex Judæorum?Hoc estdicere: Currex Judaeorum in praesepejacet,etnon decumbit in templo? Cur non fulgetin purpura, sed squalet in pannis? Cur latet in specu, at manifestus in sanctuario non habetur? Receperunt jumenta in præsepi, quem in domo sua recipere vos sprevistis.","prev":{"citation":"Sermones 156.19-41","label":"156.19 to 156.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/156.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/156.19"},"next":{"citation":"Sermones 156.64-81","label":"156.64 to 156.81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/156.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/156.64"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}