{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 161.1-26","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 161.1-26","ref":"161.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/161.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/161.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/161.1.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"Audistis, fratres, quemadmodum famulatum divinum Dominus exigit humanæ servitutis exemplo,dicendo: Quis vestrum habens servum arantem, aut pascentem.qui regresso ab agro dicat: Statim transi, recumbe; et non dicit ei, Para quod ccenem, et præcingere, et ministramihi donec manducem et bibam,et post hæc tu manducabis et bibes? Numquid gratiam habet sermo illi,quiafecit quæ sibi imperavit? Non puto. Sic et vos, cum feceritis omnia quæ prcecepta sunt vobis, decite: Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII). Sic et vos. Quid simile?? Immo longe dissimile. Tantum debet homo Deo. quantum debet homini homo? Absit. Nam est alter ordo,diversa causa,a dissimilis fides.Deus hominem fecit esse, nasci jussit, dedit vivere,concessitsapere, donavit et tempora, distribuit aetates, concessit ad gloriam. aperuit ad honorem, præfecit animantibus, et toti terrae dominum definita lege et aetate praescripit: et cum talia, tantaque prima homini Dei beneficia deperissent,secunda reparavit tanto majora, quanto divina; praestantiora tanto,quanto coelestia. Nam coeli posthabitatorem dedit, quem dederat ante incolam terrenorum, ut adversum nullum illi, nullus incursus,b nullusque serpens terrenis latens, in bonis, irrepere amplius in hominem non valeret; servaretque conditio jam certa, quem perdideratc incerta libertas; et essethomoliberomnium, sola, Domini servitute.cui conditionem qua factus est dedet, debet originem: quod redemptus est, quod emptus est, debet utique servitutem, dicente Apostolo: Pretio emptiestis, nolite fieri servi hominum (I Cor. VII). Et proqheta ut conditionem,ut originem fateretur: Et servus tuus, inquit, et filius ancillæ tuæ (Psal. cxv). Deo ista,homini quid tale debet homo? Et tamen quærit Deus vel tantum; quia reddere homo Deo nil vult, cui debet totum. Sed repetamus lectionem, at oculis nostris similitudinem proponamus ipsam, et quod diximus tunc lucebit, quia nullam Deo,qomini totam dependimns servitutem.","prev":{"citation":"Sermones 160.33-44","label":"160.33 to 160.44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/160.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/160.33"},"next":{"citation":"Sermones 161.27-38","label":"161.27 to 161.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/161.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/161.27"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}