{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 163.1-17","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 163.1-17","ref":"163.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/163.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/163.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/163.1.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Beati quorum corda bodiernus Domin ici sermonis penetravit auditus, Beati quorum mentes promovit ad fidem tanta et talis promissio Salvatoris. Beati qui crudelitate cœlestium mandatorum duris absoluti sunt præsentium curis.Tali namque hodie discipulos suos, immo omnes auditores suos, Dominus voce compellat: NoLite solliciti esse animae vestræ quid manducetis, neque corpori vestro quod vestiamini. Anima plus est quam esca, et corpus plus est quam vestimentum (Luc. XII).d Quis sic ita invidus bonis suis, quissicdeliciis suis inimicus, ut spontaneaet coelitus praeparata despiciat, et concupiscat mundanis laboribus et doloribus eonquisita? Degener nimis animus, mens tota servilis est, quæ coquorum • afflatus, squalores coquinæ, hesterno horrore fetentia perquirat obsonia, cuijugiter regiusdeservitatque adjacetapparatus. Noli ergo, homo, inania providendo gemere, noli laborare caduca præparando, quia prandiitui semper et ubique Deus præparator assistit. Quis rex devotis militibus debitam non procurat annonam? Quis dominus fidelibus servis ista cibaria non ministrat Quis pater non dat panemfiliis? Si ergo nobis Deus, etrexet Dominus, et Pater est, quid negabit? Stipendiis suis militans derogat miles regi; suis sumptibus vivens dominum servus accusat; pro se sollicitusfilius culpatsuperstitem patrem. Noli ergo, homo, exponere Deum pro te taliter cogitando, qui etjustitiaregnantis, et dominantis studio, etgenerantisaffectu,in se totam tui recepit sollicitudinem, refudit et curam, dicendo; Nolite solliciti esse animæ vestræ quid manducetis. Sed te forte mellitus imber, et singularis cibus, Judaici fastidii deterret exemplo, nec carnem credis humorum varietate concretam per solum manna sua voluntate compleri: dicis, Deus sicut corpus ex diversis voluit constare membris, ita variatis dapibns voluit etjussit enutriri. Superfluus est, ohomo, iste qui te exagitat timor: nam Creatoris ad prandium tota concurrit et advolat creatura. Unde si telegalis cibi singularitas et parcitas terret, invitet et provocet evangelici convivii cælestis effusio, quae in uno ferculo manducaturo Petro totius apponit genera creaturæ (Act.","prev":{"citation":"Sermones 48-2-67","label":"48 to 67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/48-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/48-2"},"next":{"citation":"Sermones 163.18-34","label":"163.18 to 163.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/163.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/163.18"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}