{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 163.18-34","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 163.18-34","ref":"163.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/163.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/163.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/163.18.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"x). Nam quidquid Noe I vector novi sæculi, sæculi servit ad semen, quidquid in aere volitat et fertur, quidquid gignitur et vivit in terra, quidquid in aquis est,et movetur,hoc uno Petri cœlitus mactatur, et exhibetur ad cœnam. Si ergo vis, homo, accipere et omnia manducare, despice vilia tibi providere cellaria. Et nos quidem magnis exemplis tibi superna cogitanti carnalia nondefutura probare contendimus: Deus autem pro suae majestatis insignibus de suis dubitantem promissis ad vilia et extrema remittit exempla; ut te tali examinatione redarguat, quem a tanta imitatione non traxit. Considerate, inquit, corvos quia non seminant, neque metunt, quibus non est collarium, neque horreum, et Deus pascit illas quanto magis vos pluris estis illis? Dubium merito infidelem ad avem mittit, amicam belli, furoris sociam, insatiatam sanguine, et in ipsos mortuoa ferro gravius sævientem. Namque cessante gladio carnifex improbissimus exanime grassatur in corpus, laniat, dissipat, spargit, ne quid funeris inventum, quieti misericors sepultura commendet. Itaque Dominus exemplo tali exaggerat dubitantis insaniam, qui putat Deum hoc piis filiis denegaturum, quod impiis ^ avibus subministrat; et existimant relinquentibus propter se patriam, domum, parentes, filios, conjuges, victus subsidia non datarum, qui nascenti indulsit crescere, terminavit corporis incrementum. miserum, o tota infelicitate dignissimum, cui cum detur regnum, suspirat panem; cum perpetuitate donetur, deflet potum; cum immortalitatis gloria induatur, plangit corporis vestimentum. Genuinæ infelicitatis conscius, Ifieri non credit se felicem; et terreno enutritus in pulvere cœli incolam dubitat se futurum. Convenienter ergo Dominus quæ sequuntur adjecit: Quis autem vestrum cogitandopotest adjicere ad staturam suam cubitum unumf Humanarum meatium cogitationes intimus scrutator exponit; nam omnishomo dum sui corporis pulohritudinem concupiscit, procerum se esse exoptat: sed cogitare homo hoc potest, hoc per se homo obtinere non potest;","prev":{"citation":"Sermones 163.1-17","label":"163.1 to 163.17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/163.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/163.1"},"next":{"citation":"Sermones 163.35-49","label":"163.35 to 163.49","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/163.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/163.35"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}