{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 167.27-41","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 167.27-41","ref":"167.27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/167.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/167.27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/167.27.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Ubi est illud: Cum orabitis, dicite: Veniat regnum tuum (Luc. XI)? Majori ergo pœnitentia opus est nobis, et pro modo vulneris modus adhibendus est medicinæ. Pœniteamus, fratres, pœniteamus cito,quia nobis spatium temporis jam negatur,jam nobis ipsa hora concluditur, judicii præsentia jam nobis satisfactionis locum excl udit.Currat pœnitentia, sententia ne præcurrat: quia Dominus quod non vcnitadhuc,quod adhuc exspectat,quod moras facit, nos sibi redire desiderat, non perire, quos pietate tali semper est allocutus: Nolo mortem peccatoris sed ut revertatur impius a via sua, et vivat (Ezech. XXXIII). Pœnitentes ergo revertamur, fratres, et ne de arcto temporis pertimescamus,quia auctor temporis nascit arctari: probat hoc evangelicus latro qui in cruce et in hora mortis rapuit veniam, invasit vitam,effregit paradisum, penetravit ad regnum (Luc. XXIII). Et nos, fratres, qui de voluntante meritum non quæesivimus, acqiuramus vel de necessitate virtutem, ne judicemur judices nostri sinus pœnitentiam debemus nobis, utpossimus nobis auferre sententiam. Prima est felicitas perpetua innocentiæ securitate gaudera,in violatam servare mentis et corporis sanctitatem, nulla, immunda mundi inquinamenta sentire, reatus conscientiam non habere,vulneranespirp peccati, gratiam semper possidere virtutum, semper sub spe vivere cœlestium præmiorum. Sed si qup forte nostra mens jaculo fuerit confixa poccati, si caro tumescat ex crimine, si vitiorum sanie fragilitas humana corrumpatur; tunc ægris illa, quæ non sanis pœnitentiæ medicina succurrat, ferrum compunctionis accedat, apponatur adustio tunc doloris, adhibeantur suspiriorum tunc fomenta, tumentis conscientiæ fervor cvaporet; tunc reatus ulcera lacrymis abluantur, immunditiam corporis cilicia tunc detergant. Ferat, ferat amaram pœnitentiæ curam, qui servare a debitam noluit sanitatem. Cui vita sua chara est, dura nulla est cura: medicus nap sit ingratus, qui per dolorem revocat ad salutem. Qui innocentiæ creditum servat, pœnitentiæ non solvit usuram.","prev":{"citation":"Sermones 167.1-26","label":"167.1 to 167.26","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/167.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/167.1"},"next":{"citation":"Sermones 167.42-58","label":"167.42 to 167.58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/167.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/167.42"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}