{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 258","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 258","ref":"258","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/258","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/258.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":446,"text":"Hodierna festivitas, fratres charissimi, nobis vetera non connectit, nec carnes agni a servat in crastinum: sed dum praeterita præsentibus solemni devotione participat,etPascha nostrurp,Pascharedeunte conjungit, novæ regenerationis ablactat infantiam, quia juxta Apostolum, Vetera transierunt, et ecce facta sunt omnia nova (II Cor. v), Annus Domini perficitur temporibus, non senescit, qui tamdiu suo recurrit in circulo, quamdiu nos ad diem retributionis adducat. Paschalis hodierna solemnitas a larte, quos ante genuit, nuncc repellit, ut solidoris cibi pastu, perfectum Christi roborentur in virum. Fecisse Abrahame epulum magnum,totiusquedomus sum laetitiam suscitasse ablactato Isaac,historia divina referente cegnovimus (Gen. XXI). Etsi senectutis soboles, si sterilis unicus, choris tripudiantibus, cithara et tympano, et toto psalterii resonante concentu, universae familiae corda traxit et commovit in gaudium,quanto magis nos hodie in hymnis spiritualibus convenit exsultare, uel canticis, quando a Virginis in germine ablactatur universa fecundititas? Si Anna Saræ consterilis, puæ lacrymis orationum suarum tamdiu madefecitariditatemsui corporis et naturae, quamdiufuerat lango vitas tempore negata posteritas, Samuelem divine munere susceptum, ablactatum mox divinum refundit in munus, et lætitiamsuam sacrificiorum victimis ad plenitudinem liberationis accumulat (I Reg. I); multo magis nos oportet laudis immolare sacrificium, vota solvere, suavitatis incensum adolere,et tota holocaustorum pinguedine Deo Patri victimas immolare, quando Virgo mater enutrita et ablactata tot numero pignora quot stellas cœli, Patri toto orbe repraesentat, ut impleatur illud propheticum: Benedices coronamanni benignitatis, et campi tui replebentur ubertate (Psal. XL). Nemo ereo otiesum esse credat istud festivitatis nostrae salutare mysterium, nec existimet pannum novum veterinosassuere vestimento, ubi nihilJudaicae vetustatis, novitati conjungimus Christianæ: scientes, Apostolo dicente, novam totam in Christo nobis emersisse creaturam; sed agnitionem divinam supernae virtutis evehimus ad profectum (II Cor. v), ut dum simul nuper nati quid debeant imbuuntur, et ante geniti quantam Deo gratiam de perfectione sua debeantins instruuntur, appendantur collo ii qui modo nati sunt, et pietate tota sub Ecclesiae matris uberibus occupentur, trahamteneris faucibus innocentiae pastum, in opere san cto brachia meditentur extendere, nitantur in cursu fidei tremula firmare vestigia. Numquid sic relinquendi sunt jam nutriti, ut non patris cura, patris manu, patris regantur arbitrio? et ita matris consilio,matrisfide muniantur, ut non humana solum. sed etiam divina prudentia percipiant et praeripiant salutaria? Sic Jacob suo nimis timidus, matris consilioi satis audax, patris ut praeriperetbenedictionem, j plus mysticus quam dolosus incessit (Gen. XXVII); nam primogenitum se mentitus non est,quia ille primus est quem coelestis gratia generat, uon natura mortalis; ille nos sub hircorum pellibus figurabat,qui ut moriamur peccato, hortatu matris Ecclesias mortificati corporis induimur vestimento, et opore agri continuis confessionum fructibus et ubertate redolemus, doneccaecitati Israeliticæ salutariter illudentes, paternam benedictionem toto fidei præripiamus arcano, dicente Apostolo: Cæcitas Israel facta est, donec plenitudo gentium introiret ex parte (Rom. II, 25.","prev":{"citation":"Sermones 72.61-69","label":"72.61 to 72.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/72.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/72.61"},"next":{"citation":"Sermones 1-10-28","label":"1 to 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-10"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}