{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 298","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 298","ref":"298","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/298","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/298.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":361,"text":"Etsi aliqua videntur occulta sui profunditate mysterii, nulla tamen est Ecclesiastici cultus infructuosa solemnitas: divina festivitas non pro nostris est voluntatibus consecranda,sed pro suis est percoJenda virtutibus. Christianus animus quas sunt traditione Patrum, et i psis roborata temporibus, nescit in desperationem deducere,sed venerari ea toto desiderat devotionis eloquio.Jam die festo, ait,mediante,ascendit Dominus in templum(Joan. vu). Quod templum? Nescitis quia templum Dei estis,et spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III)? Ascendit hodie Dominus nostri pectoris in templum, qui tam clementer nostri corporis descendit in formam: quod autem ascensus Dei fit in humani cordis excelso, beatus propheta asserit cum decantat: Beatus vir cujus est auxilium abs te, Domine,ascensus tui in cordeejus (Psal.LXXXIII).Jam die festo mediante, ascendit Dominus in templum.Merito die festo mediante ascendit Dominus in templum, quianobiseratperfectum diem festum praestaturuse cælo: quidquid sublime,quidquid ad coelum tendens in cordibus habebatur humanis,usque ad infernum Dominicae pondus incurva verat Pasionis. Id namque est quod Christus quadraginta diebusresidet et remoratur in terris: et,si dici fas est, Patris occursum differt, Patris suspenditamplexum, donectotumse i revelet, et j reformet suae ascensionis in gloriam. In cujus ergo templo hic non ascenderit Christus, coelum non ascendet ille cum Christo. Ascendit in templum, et docebat,et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Bene mirantur Christum,quod non didicerit scire,quando ipsi probantur quæ didicerint et doceant legis præcepta nescire,dicenteDomino: Tu es doctor in Israel, et hæc ignoras (Joan, III)? Mirantur Judaai jam rebelles, nolunt credere: mirari norunt, detrectant sapere, a nescire possunt. Mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? Quid virgo peperit derogas, non miraris; quod Deus nostro sentit et operatur in corpore abrogas, non fateris; quod caecus videt, surdus audit, claudus currit, surgit mortuus, et tota Christus arcana Dei loquitur, non miraris? hoc solum quod seiat cum non didicerit, hoc miraris? Hic est ipse qui non didicit litteras, sed donavit; hic est qui sensum condidit, per quem litter finguntur; peritus legis, auotor omnium cur litteras non didicerit, admiratur? Deus utique adest origo cunctorum, qui facit esse quod non fuit; cum non didicerit, docet. c Deesse videntur non pauca.","prev":{"citation":"Sermones 84.48-57","label":"84.48 to 84.57","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/84.48","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/84.48"},"next":{"citation":"Sermones 1-11-27","label":"1 to 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-11"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}