{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 31-54","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 31-54","ref":"31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/31.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":282,"text":"Pariet autem filium,et vocubis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Joseph fili David. Videtis, fratres, in persona genus vocari, videtis a in uno totamprosapiam nuncupari,videtis in Joseph seriem Davidici stemmatis jam citari. Joseph fili David. c Vicesima octava generatione natus, quomodo David filius dicitur, nisi quia generis aperitur arcanum,fides promissionis impletur,super- Da coneeptio coelestis partus virginea j am signatur in carne? Joseph fili David. Tali voce ad David prolata fuerat promissio Dei Patris: Juravit David Dominus veritatem, et non frustrabitur tum: de fructu ventris tui ponam super sedem tuam (Psal. CXXXI). Quod factum quidem tali gloriatur in cantico: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis (Psal.CIX). De fructu ventris tui, bene fructus ventris tui, bene de utero, quia coelestis hospes, supernus habitator sic in uteri descendit hospitium, ut corporis claustra nesciret; sic de habitaculo ventrisexiit, utvirginalis janua non pateret, et impleretur illud quod cantatnr in Cantico Canticorum: Bortus clausus, soror mea sponsa;hortus clausus, fons signatus (Cant.IV).Joseph fili David, noli timere. Sponsæ causas sponsus ne timeat admonetur; et vere pius animusdumcompatitur, plus pavescit. Joseph fili David, nolitimere. Ne cum ne conscientia securus sis,de sacramenti cognitione suocumbas.Joseph filii David,noli timere. Quam vides virtus est ista, non crimen; hicnonhumanus lapsus est, sed est divinus illapsus;hic præmium est non reatus;hic incrementum cœli est,non corporis detrimentum; hio non est prodicio personæ judicis est secretum; hic palma cognitoris est,non supplicii poena; hic hominis furtum non est,thesaurus est Dei; hic non est mortis causa, sed vitæ. Et ideo noli timere quia quæ vitam parturit,non mereturd occidi. Joseph fili David,noli timere Mariam conjugem tuam accipere.","prev":{"citation":"Sermones 1-26-30","label":"1 to 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/1-26"},"next":{"citation":"Sermones 55-2-77","label":"55 to 77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/55-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/55-2"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}