{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Sermones 31.1-20","citation":"Peter Chrysologus, Sermones 31.1-20","ref":"31.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/31.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/31.1.md","author":{"name":"Peter Chrysologus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus"},"work":{"title":"Sermones","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Bonitas virtutum mater, malitia origo vitiorum; virtutes comitatur gloria,inhæret vitiis cognata confusio; sicutvitia teguntur dolis, ita illustrantur libertate virtutes. Hinc est quod Christus virtutum lux, agebat libere, loquebatur pure, præstabat ut Deus, patiebatur ut parens, ut dominus arguebat: Judeei vero viperium germen, a genitricis mors, genitoris occisio, dum perimunt Christum Synagogæ matris uterum diruperunt. Vere sicut scriptum est: Progenies viperarum (Matth.III) submittebant capita, adulabantur lingua, vulnera dabant dolis, blasphemiis venena fundebant: et quasi non sufficeret ad odium contemptus,despectus ad inj uriam,sic Christum persequebanturinsidiis,tentabant dolis,interrogatione pulsabant, appetebantcontumeliis, et tota cupidi simulatione vallabant.Objiciebant curandos sabbato, ut si non curasset.fieret de impossibilitate contemplus; de lege manaret calumnia si curasset. Interrogabantin qua potestate faceret sua jussione virtutes (Luc. xx), ut si dixisset,deitatis, invidiam commo- Terent; si tacuisset,artis magicae crimen inferrent. Dicebant enim in Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia (Matth. XII): et, sicut hodie lectum est, apuddiscipulos in magistrum notam de Publicanorum convivio componebant.Apud magistrum discipulos jejunii nescios gulae deditos accusabant; sed discipulis de magistro,magistro de discipulis odiorum causas, discordiae semina livore jactabant.Accesserunt, inquit,discipuli Joannis, dicentes: Quare noset Pharisæijejunamus frequenter,discipuli autem tui nonjejunant(Matth. IX)? Et cum discipulis Joannis quæ societas Pharisæis?nisi quia junxerat b in vi. dia, quos disjunxerat disciplina. Hic jam sua perdit jura zelus, junxit disjungere consuetus. Judaei postponi Moysen Domino non ferebant, discipuli Joannis Christum nolebantJoanni ullatenus anteferri: sic in Christum fremebant utrique Ii fore communi. Quare no. et Pharisæi jejunamus frequenter, discipuli autem tui non jejunant Quare? quia penes vos est de lege,non de voluntate, jejunium;jejunium non jejunantem respicit,aed lubentem.Et quis vobis jejunii fructus est,qui jejunium jejunatis invitum?","prev":{"citation":"Sermones 30.43-67","label":"30.43 to 30.67","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/30.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/30.43"},"next":{"citation":"Sermones 31.21-33","label":"31.21 to 31.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/peter-chrysologus/sermones/31.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/peter-chrysologus/sermones/31.21"},"credit":{"text":"Peter Chrysologus, Sermones, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp852/tmp852/tmp852.tmp852.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}